라틴어 문장 검색

Voluntas oportet ante saeviendi quam causa deficiat ;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 49:1)
Quid interest inter tyrannum ac regem (species enim ipsa fortunae ac licentia par est), nisi quod tyranni in voluptatem saeviunt, reges non nisi ex causa ac necessitate ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 71:3)
Quod istud, di boni, malum est occidere, saevire, delectari sono catenarum et civium capita decidere, quocumque ventum est, multum sanguinis fundere, aspectu suo terrere ac fugare ?
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 149:1)
" Sed quidam non exigunt poenas, crudeles tamen sunt, tamquam qui ignotos homines et obvios non in compendium, sed occidendi causa occidunt nec interficere contenti saeviunt, ut Busiris ille et Procrustes et piratae, qui captos verberant et in ignem vivos imponunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 14:5)
Dolori tuo, dum recens saeviret, sciebam occurrendum non esse, ne illum ipsa solacia irritarent et accenderent ;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 3:2)
nam qui delusus et voluptatibus aut occupationibus abductus est, resurgit et ipsa quiete impetum ad saeviendum conligit.
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 118:1)
per te habent ut fortunae saevientis modum ita spem quoque melioris eiusdem ac praesentis quietem.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 80:4)
quibus ne hoc quidem saeviens reliquit fortuna, ut una eademque conciderent ruina.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 88:3)
Sed si aestimare volueris, quam valde tibi fortuna, etiam cum saeviret, pepercerit, scies te habere plus quam solacia ;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 93:4)
omne autem fortuitum circa nos saevit et in vilia.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 47:3)
Ideo cito cadunt et mutantur in contrarium et, cum acerrime saevierunt expaveruntque, pascuntur et ex fremitu discursuque vesano statim quies soporque sequitur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 23:2)
Illud etiamnunc quaerendum est, ii qui vulgo saeviunt et sanguine humano gaudent an irascantur, cum eos occidunt, a quibus nec acceperunt iniuriam nec accepisse ipsi se existimant ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 24:1)
Sanum hunc aliquis vocat, qui velut tempestate correptus non it sed agitur et furenti malo servit, nec mandat ultionem suam, sed ipse eius exactor animo simul ac manu saevit carissimorum eorumque quae mox amissa fleturus est carnifex ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 17:1)
Velut stupens gestum illum saevituri deformem sapienti viro servabat, oblitus iam servi, quia alium quem potius castigaret invenerat.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 77:1)
sed hoc ipsum pars erit irae super solita saevientis.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 115:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION