라틴어 문장 검색

dialecticam inventam esse dicitis veri et falsi quasi disceptatricem et iudicem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:3)
in geometriane quid sit verum aut falsum dialecticus iudicabit an in litteris an in musicis?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 122:5)
nempe fundamentum dialecticae est, quidquid enuntietur (id autem appellant ἀξίωμα, quod est quasi ecfatum) aut verum esse aut falsum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 127:3)
nulla autem est in natura rerum talis necessitas') - cum hoc igitur dialectici pugnent, id est Antiochus et Stoici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:7)
totam enim evertit dialecticam:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 130:8)
omnia enim physicorum licet explicare, sed longum est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:2)
quem unum e physicis potissimum probabit?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 156:8)
Nec tamen istas quaestiones physicorum exterminandas puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 171:1)
Non mihi videntur considerare cum physici ista valde adfirmant earum etiam rerum auctoritatem si quae inlustriores videantur amittere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 172:4)
tantum interest, quod tu cum es commotus adsciscis adsentiris adprobas, verum illud certum conprehensum perceptum ratum firmum fixum fuisse vis deque eo nulla ratione neque pelli neque moveri potes, ego nihil eius modi esse arbitror cui si adsensus sim non adsentiar saepe falso, quoniam vera a falsis nullo visi discrimine separantur, praesertim cum iudicia ista dialecticae nulla sint.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 190:3)
In hoc ipso quod in elementis dialectici docent, quo modo iudicare oporteat verum falsumne sit si quid ita conexum est ut hoc 'si dies est lucet', quanta contentio est:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:4)
quid duo vel principes dialecticorum Antipater et Archidemus spinosissimi homines nonne multis in rebus dissentiunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 193:7)
Nam nec latius atque copiosius de magnis variisque rebus sine philosophia potest quisquam dicere;- si quidem etiam in Phaedro Platonis hoc Periclem praestitisse ceteris dicit oratoribus Socrates, quod is Anaxagorae physici fuerit auditor;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 4장 1:3)
esse igitur perfecte eloquentis puto non eam tantum facultatem habere quae sit eius propria, fuse lateque dicendi, sed etiam vicinam eius ac finitimam dialecticorum scientiam adsumere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:1)
disputandi ratio et loquendi dialecticorum sit, oratorum autem dicendi et ornandi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 32장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION