라틴어 문장 검색

Temptanti mihi, Postumiane, aditus tuos et mollissima consultandi tempora commodo adsunt feriae quas indulget magna pars mensis Iano dicati.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, II. 1:2)
Unde pronuntiandum est veteres indulsisse copiae per varietatem, ut dicebant exanimos et exanimes, inermos et inermes, tum hilaros atque hilares:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IV. 16:1)
Soli Postumiano antiquior visa est instruendarum cura defensionum, in cuius abnuentis locum Eusebium Graia et doctrina et facundia clarum rhetorem subrogavi, insinuatumque omnibus, ut ab exorto die se nobis indulgerent, quandoquidem nullis hodie officiis publicis occupari fas esset:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 2:2)
ceteris autem ut praetexta tantum uterentur indultum, sed usque ad eos quorum parentes equo stipendia iusta meruissent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 12:1)
Nam quia numquam fas fuit Aegyptiis pecudibus aut sanguine sed precibus et ture solo placare deos, his autem duobus advenis hostiae erant ex more mactandae:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 15:2)
Cumque diu humanis capitibus Ditem et virorum victimis Saturnum placare se crederent propter oraculum in quo erat:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 31:1)
Agite, antequam surgendum nobis sit, vino indulgeamus:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 4:2)
Haec enim omnia misericordiam movent, quoniam indignum videtur negari sibi quod aliis indultum sit.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, V. 2:6)
Quod sol atque imbres dederant, quod terra crearat Sponte sua, satis id placabat pectora donum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 65:3)
Iamdudum, inquit, multa de Virgilio Servium gestit interrogare, quorum enarratio respicit officium litteratoris, et tempus indulgeri optat quo de obscuris ac dubiis sibi a doctiore fiat certior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VII. 2:2)
Et quia a ceteris expeditus mihi te paulisper indulges, modo autem nobis de aqua sermo fuit, quaero:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:1)
Et quibus immitis placatur sanguine diro Tentates, horrensque feris altaribus Hesus, Et Taranis Scythicae non mitior ara Dianae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 5:30)
Quid sanguine manes Placatos Catuli referam?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:75)
Curio laetatus, tamquam fortuna locorum Bella gerat, servetque ducum sibi fata priorum, Felici non fausta loco tentoria ponens, Indulsit castris, et collibus abstulit omen, Sollicitatque feros non aequis viribus hostes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:56)
tam diro foederis ictu Parta quies, poenaque redit placata iuventus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:94)

SEARCH

MENU NAVIGATION