라틴어 문장 검색

Ebur atria vestit, Et subfixa manu foribus testudinis Indae Terga sedent, crebro maculas distincta smaragdo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:9)
Protinus a laeva clari tibi fronte Penates Atriaque excelsae sunt adeunda domus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX8)
Differat hoc, patrios optat qui vincere census Atriaque inmodicis artat imaginibus.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XC3)
'Atria magna colam.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVIII11)
Atria Pisonum stabant cum stemmate toto Et docti Senecae ter numeranda domus;
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XL1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)
Nec nos atria, nec domos potentum, Nec litis tetricas forumque triste Nossemus, nec imagines superbas;
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XX2)
Denaris tribus invitas et mane togatum Observare iubes atria, Basse, tua, Deinde haerere tuo lateri, praecedere sellam, Ad viduas tecum plus minus ire decem.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, C1)
Atria sunt illic consulis alta mei:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II5)
Hic pigri colimus labore dulci Boterdum Plateamque - Celtiberis Haec sunt nomina crassiora terris - :
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XVIII4)
Atria longa patent.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L2)
Matutine cliens, urbis mihi causa relictae, Atria, si sapias, ambitiosa colas.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVIII1)
et notandum, quia affluentiam ubique exteris gentibus dat, Romanis frugalitatem, qui et duobus tantum cibis utebantur et in atriis sedebant edentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6373)
atria ut supra diximus, tangit Romanam historiam;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7261)
nam ut ait Cato et in atrio et duobus ferculis epulabantur antiqui:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7262)

SEARCH

MENU NAVIGATION