라틴어 문장 검색

Liber eris, cenare foris si, Maxime, nolis, Veientana tuam si domat uva sitim, Si ridere potes miseri chrysendeta Cinnae, Contentus nostra si potes esse toga, Si plebeia Venus gemino tibi vincitur asse, Si tua non rectus tecta subire potes.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LIII4)
Inbue plebeias Clusinis pultibus ollas, Ut satur in vacuis dulcia musta bibas.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VIII Far1)
Nos sumus audacis plebeia toreumata vitri, Nostra neque ardenti gemma feritur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XCIV Calices audaces1)
et Terentius in eunucho pro deum fidem, facinus foedum, o infelicem adulescentem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 5025)
Hymenaeus, Atheniensis, adeo pulcher fuit, ut adulescens puella putaretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 993)
et dicit plebeios.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1873)
Serenus tamen dicit poeta Gorgonas puellas fuisse unius pulchritudinis, quas cum vidissent adulescentes, stupore torpebant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2898)
'adeo' autem, valde scilicet iussit, ut adulescentem adeo nobilem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4272)
id est adulescens, cui aetas integra superest, unde Ennius deos aevi integros dicit quibus multum aevi superest.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 2534)
tu quoque Cydon miserande iaceres, dum sequeris Clytium flaventem prima lanugine malas, id est dum adulescentem sectaris, cuius amore flagrabas:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3243)
quod postea in Laconas et in totam Graeciam translatum est, adeo ut et Cicero dicat in libris de re publica, obprobrio fuisse adulescentibus si amatores non haberent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3252)
quod autem equus bellator ducitur et phalanx comitatur, iuxta morem Romanum ait, ut dignitas in regii adulescentis servetur exequiis, quia apud Romanos quod erat vivo concessum, mortuo non adimebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 897)
ergo vel Aeneas ab Arcadibus arguitur quod Pallas non sit vindicatus, vel Euander quod novi hospitis gratia adulescentem temere in bella proiecerat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 9311)
et imitatus est Homerum, qui post ius iurandum Menelai Alexandrum quasi fervidum et adulescentem inducit exclusum et Priamum adhibitum ad foederis confirmationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2123)
licia circumdo bene utitur liciis, quae ita stamen implicant, ut haec adulescentis mentem implicare contendit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 732)

SEARCH

MENU NAVIGATION