라틴어 문장 검색

tota Italia delectus habeatur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:8)
De Fausto impedit Philippus, tribunus plebis.
(카이사르, 내란기, 1권 6:13)
Tota Italia delectus habentur, arma imperantur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:22)
Conclamant legionis XIII, quae aderat, milites—hanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerant—sese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere.
(카이사르, 내란기, 1권 7:12)
Cognita militum voluntate Ariminum cum ea legione proficiscitur ibique tribunos plebis, qui ad eum profugerant, convenit;
(카이사르, 내란기, 1권 8:1)
Tota Italia delectus haberi, retineri legiones II, quae ab se simulatione Parthici belli sint abductae, civitatem esse in armis.
(카이사르, 내란기, 1권 9:6)
Interea, quoad fides esset data Caesarem facturum, quae polliceretur, non intermissuros consules Pompeiumque delectus.
(카이사르, 내란기, 1권 10:8)
exercitum Caesaris velle dimitti, delectus habere;
(카이사르, 내란기, 1권 11:2)
ipse Arimini cum duabus subsistit ibique delectum habere instituit;
(카이사르, 내란기, 1권 11:7)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Delectus circa urbem intermittuntur;
(카이사르, 내란기, 1권 14:5)
Capuae primum se confirmant et colligunt delectumque colonorum, qui lege Iulia Capuam deducti erant, habere instituunt;
(카이사르, 내란기, 1권 14:7)
Item ex finitimis regionibus quas potest contrahit cohortes ex delectibus Pompeianis;
(카이사르, 내란기, 1권 15:12)
Recepto Firmo expulsoque Lentulo Caesar conquiri milites, qui ab eo discesserant, delectumque institui iubet;
(카이사르, 내란기, 1권 16:1)
se non maleficii causa ex provincia egressum, sed uti se a contumeliis inimicorum defenderet, ut tribunos plebis in ea re ex civitate expulsos in suam dignitatem restitueret, ut se et populum Romanum factione paucorum oppressum in libertatem vindicaret.
(카이사르, 내란기, 1권 22:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION