라틴어 문장 검색

atque atque vestrum, Nasonis nomine dicto, opponat lacrimis pocula mixta suis, admonitusque mei, cum circumspexerit omnes, dicat " ubi est nostri pars modo Naso chori?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 315)
quis mane sumptis nequiter non erubescit poculis, cum fit libido temperans, astumque nugator sapit?
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus9)
te sine dulce nihil, Domine, nec iuvat ore quid adpetere, pocula ni prius atque cibos, Christe, tuus favor inbuerit, omnia sanctificante fide.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum2)
hoc patriarcha noster sub carceris catena geminis simul ministris interpres adprobavit, quorum regressus unus dat poculum tyranno, ast alterum rapaces fixum vorant volucres.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante somnum12)
"condigna vestris sensibus coli iubetis numina excisa fabrili manu, cavis recocta et follibus, quae voce, quae gressu carent inmota, caeca, elinguia."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.27)
quosdam de populo videt sacerdos libandum sibi poculum offerentes:
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.28)
"sic Christus sitiens crucis sub hora oblatum sibi poculum recusans nec libare volens sitim peregit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Beatissimorum Martyrum Fructuosi Episcopi Ecclesiae Tarraconensis, et Augurii et Eulogii Diaconorum.34)
"verbositatis ipse rumpatur locus, scaturrientes perdat ut loquacitas sermonis auras perforatis follibus, quibus sonandi nulla lex ponit modum;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1218)
ac tunc pervigilem ructabat marcida cenam, sub lucem quia forte iacens ad fercula raucos audierat lituos, atque inde tepentia linquens pocula lapsanti per vina et balsama gressu ebria calcatis ad bellum floribus ibat.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 183)
"ebibe iam proprium post pocula multa cruorem,"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1109)
centum aliae totidemque pares aetate ministri, qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 38:6)
aula medio libabant pocula Bacchi, impositis auro dapibus, paterasque tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 15:16)
Ille agmine longo tandem inter pateras et levia pocula serpens libavitque dapes, rursusque innoxius imo successit tumulo, et depasta altaria liquit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 4:10)
Haec ubi dicta, dapes iubet et sublata reponi pocula gramineoque viros locat ipse sedili praecipuumque toro et villosi pelle leonis accipit Aenean solioque invitat acerno.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 9:1)
Quare agite, o iuvenes, tantarum in munere laudum cingite fronde comas et pocula porgite dextris communemque vocate deum et date vina volentes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 12:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION