라틴어 문장 검색

Huius legis Laevius poeta meminit in Erotopaegniis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 9:1)
Sic poeta verborum diligentissimus '' aquilam dicit et iaspidem, ' fulvos' galeros et ' fulvum' aurum et arenam ' fulvam' et ' fulvum ' leonem, sicque Ennius in Annalibus 'aere fulvo' dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 12:2)
QUAENAM esse causa videatur quamobrem terrae tremores fiant, non modo his communibus hominum sensibus opinionibusque incompertum, sed ne inter physicas quidem philosophias satis constitit ventorumne vi accidant specus hiatusque terrae subeuntium an aquarum subter in terrarum cavis undantium pulsibus fluctibusque, ita uti videntur existimasse antiquissimi Graecorum, qui Neptunum σεισίχθονα appellaverunt, an cuius aliae rei causa alteriusve dei vi ac numine, nondum etiam, sicuti diximus, pro certo creditum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVIII 2:1)
Numquam, inquit Favorinus, quod equidem scio, tam inportuna tamque audaci argutia fuit noster Probus, ut Sallustium, vel subtilissimum brevitatis artificem, periphrasis poetarum facere diceret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 7:1)
Istaec autem omnia de dierum temporibus et finibus ad observationem disciplinamque iuris antiqui pertinentia cum in libris veterum inveniremus, non dubitabamus quin Vergilius quoque id ipsum ostenderit, non exposite atque aperte, sed, ut decuit poeticas res agentem, recondita et quasi operta veteris ritus significatione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, II 15:1)
In eodem libro M. Varronis id quoque scriptum, et Plautium fuisse quempiam poetam comoediarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 11:1)
Neque tamen dubium est quin istaec quae scriptae a Plauto non videntur et nomini eius addicuntur, veterum poetarum fuerint et ab eo retractatae et expolitae sint ac propterea resipiant stilum Plautinum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 14:1)
Sicuti de Naevio quoque accepimus fabulas eum in carcere duas scripsisse, Hariolum et Leontem, cum ob assiduam maledicentiam et probra in principes civitatis de Graecorum poetarum more dicta in vincula Romae a triumviris coniectus esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 16:1)
Quod esse magis verum arbitramur quam quod Herodotus, homo fabulator, in primo Historiarum inventum esse sub terra scripsit Oresti corpus cubita longitudinis habens septem, quae faciunt pedes duodecim et quadrantem, nisi si, ut Homerus opinatus est, vastiora prolixioraque fuerunt corpora hominum antiquiorum et nunc, quasi iam mundo senescente, rerum atque hominum decrementa sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 12:1)
Quibus et quam frivolis argumentis Accius in Didascalicis utatur, quibus docere nititur Hesiodum esse quam Homerum natu antiquiorem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 1:1)
Alii Homerum quam Hesiodum maiorem natu fuisse scripserunt, in quis Philochorus et Xenophanes, alii minorem, in quis L. Accius poeta et Ephorus historiae scriptor.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XI 3:1)
atque inibi poetarum quoque veterum super eadem re opiniones multaque alia auditu atque memoratu digna;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 1:2)
Idque Plautum, veterem poetam, dicere videmus in comoedia Cistellaria his verbis:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 2:4)
Hoc idem tradit etiam Menander, poeta vetustior, humanarum opinionum vel peritissimus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 3:2)
Antiquos autem Romanos Varro dicit non recepisse huiuscemodi quasi monstruosas raritates, sed nono mense aut decimo, neque praeter hos aliis, partionem mulieris secundum naturam fieri existimasse idcircoque eos nomina Fatis tribus fecisse apariendo et a nono atque decimo mense.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVI 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION