라틴어 문장 검색

Cum enim antecedens possibile est, et consequens, quia ex possibili non sequitur impossibile, cum si constet impossibile esse, ex eo impossibile sequitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:13)
Sic et cum dicitur prius, quia possibile est Deum incarnari, et postmodum dicimus quia possibile est ipsum incarnatum esse, nec diversum factum nec diversa possibilitas monstratur, sed pro eodem quod prius erat futurum, et modo est praeteritum, utrumque vere dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 23:8)
"Mors et vita inmanu lingue," domanda est lingua prout est possibile et cohercenda atque refrendanda, Ideo dixi prout possibile est linguam foredomandam, quia ad plenum nemo linguam suam domare potest, Beato Iacobo hoc testante, qui ait in Epistula sua:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo III 7:12)
Si ergo possibile est eum salvari a Deo, quomodo non sit possibile Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:12)
ne illud quidem fuerit inutile, semina quaedam probationum spargere, verum sic ut narrationem esse meminerimus non probationem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 143:1)
non tamen ut possibile est id quod est album esse nigrum, ita etiam possibile est albedinem et nigredinem simul eidem inesse.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:16)
nihil enim tam est consequens quam narrationi probatio, nisi excursus ille vel quasi finis narrationis vel quasi initium probationis est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 227:1)
Cum autem dicimus, possibile est hoc vel illud Deum facere, ad naturam Divinitatis potius quam creaturarum possibile sumimus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:3)
ut desiderat autem laus, quae negotiis adhibetur, probationem, sic etiam illa, quae ostentationi componitur, habet interim aliquam speciem probationis;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 192:2)
Cum itaque possibile sit hunc, qui damnandus est, a Deo posse salvari, quis neget possibile esse et Deum salvare eum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:16)
Unde cum aliquid possibile vel impossibile dicunt, quantum ad creaturarum naturas hoc intelligunt, ut videlicet id solum possibile dicant, quod nullius creaturae repugnat naturae.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 19:2)
Cum in omni specie entis sit aliquod summum bonum possibile, et homo quaedam est species entis, oportet quod aliquod summum bonum sit homim possibile.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 1:1)
expositio enim probationum est praeparatio, nec esse utilis potest, nisi prius constiterit, quid debeat de probatione promittere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 295:1)
Unde cum nullum maius bonum possit homini contingere per intellectum speculativum quam cognitio universitatis entium quae sunt a prima principia et per hoc primi principii, sicut possibile est, et delectatio in illa, tunc sequitur quod superius conclusum est, quod summum bonum, quod est homini possibile secundum intellectum speculativum, est cognitio veri in singulis et delectatio in eadem.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:11)
ergo, cum sit argumentum ratio probationem praestans, qua colligitur aliud per aliud, et quae quod est dubium per id quod dubium non est confirmat, necesse est esse aliquid in causa, quod probatione non egeat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 105:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION