라틴어 문장 검색

Id tamen posteris gratum esse solet, propter usum operis expeditum et inquisitionis novae taedium et impatientiam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:29)
ut tandem magis fida et secura indicia viventibus et posteris comparare possemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 7:3)
At secundum nos, axiomata continenter et gradatim excitantur, ut nonnisi postremo loco ad generalissima veniatur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 18:6)
Hanc vero postremam partem perficere et ad exitum perducere, res est et supra vires et ultra spes nostras collocata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 39:2)
et posterioribus temporibus postquam Socrates philosophiam de coelo in terras deduxisset, adhuc magis invaluerit moralis philosophia, et ingenia hominum a naturali averterit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:14)
At isti duo posteriores metus nobis videntur omnino sapientiam animalem sapere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 215:8)
Quin nec spem habemus vitae producendae ad sextam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 282:5)
posteriori, inventio in omni generatione et motu latentis processus, continuati ab efficiente manifesto et materia manifesta usque ad Formam inditam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 4:5)
quinto, de Praerogativis Naturarum quatenus ad inquisitionem, sive de eo quod inquirendum est prius et posterius:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:5)
sexto, de Terminis Inquisitionis, sive de synopsi omnium naturarum in universo:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:6)
postremo autem, de Scala Ascensoria et Descensoria Axiomatum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 254:9)
in posteriore, per texturas et schematismos varios corporis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 257:7)
Inter praerogativas instantiarum ponemus sexto loco Instantias Conformes, sive Proportionatas;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:1)
Similiter, sit natura inquisita posterior ille motus ex duobus quos supposuimus, videlicet motus maris se attollens et rursus subsidens;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:1)
At posterius hoc si in causa sit, sequitur ut quo propius gravia appropinquant ad terram, eo fortius et majore cum impetu ferantur ad eam;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION