라틴어 문장 검색

item coriandrum, cucumis, elixa cucurbita, beta, mora, cerasa, mala austera, pira fragilia, caro elixa, praecipueque acetum, sive cibus ex eo, sive potio assumitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, XXVII De his quae calefaciunt aut refrigerant. 1:3)
Ego autem medicamentorum dari potiones, et alvum duci non nisi raro debere, concedo;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 3:5)
quamvis id tempus potioni aptum non est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 5:2)
de potione vero ingens pugna est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:2)
Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem, quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione, quam in cibo indulgere.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 2:1)
secundo vero, ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen, si magna sitis urgebit, potio dari potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 3:2)
ubi aut bilis aegrum, aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri novam materiae corruptae.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:2)
Illud videndum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 4:3)
Sed quum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 5:1)
ut paulum ex singulis degustando, famem vitet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 11:6)
At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum, et post hunc, et cum hoc, ultra quam sitis coget:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 14:7)
Si vero ardens febris extorret, nulla medicamenti danda potio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VII Quomodo pestilentes febres curari debeant. 6:1)
Ubi id exspectatur, omni potione prohibendus aeger est:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XI Curatio frigoris quod febrem praecedit. 1:3)
Praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 14:3)
Opus est cibo infirmo, maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cujus ternos cyathos his hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XVIII De tribus insaniae generibus. 16:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION