라틴어 문장 검색

At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 14:5)
Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 7장 4:1)
Vbi id expectatur, omni potione prohibendus est aeger:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 11장 1:2)
Si uero tertiana, quae ex toto intermittit, aut quartana est, mediis diebus et ambulationibus uti oportet aliisque exercitationibus et unctionibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 1:1)
postero die, qui uacat, ab exercitatione unctioneque aqua tantum contentus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 14장 3:2)
Quo die uero febrem expectabit, ante surgere, exerceri dareque operam, ut in ipsa exercitatione febris tempus incurrat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:1)
In eiusmodi ualetudine medicamenta sunt oleum, frictio, exercitatio, cibus, uinum.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 5:4)
si inbecillitas occupauit, pro exercitatione gestatio est;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 6:2)
At si duae quartanae sunt, neque eae, quas proposui, exercitationes adhiberi possunt, aut ex toto quiescere opus est, aut, si id difficile est, leuiter ambulare, considere diligenter inuolutis pedibus et capite;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 16장 1:1)
praecepit autem, ut primo die a cibo, potione, somno abstineretur, uespere ei daretur potui aqua, tum frictio admoueretur lenis, ut ne manum quidem qui perfricaret uehementer inprimeret;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 14:2)
Opus est cibo infirmo maximeque sorbitione, potione aquae mulsae, cuius ternos cyathos bis hieme, quater aestate dedisse satis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 16:5)
si magis ualet, frequens etiam exercitatio:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 17:5)
idque si in potione non accepit, in pane adiciendum est, quo facilius fallat:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 18장 20:3)
Euocandus est sudor non per exercitationem tantum, sed etiam in harena calida uel Laconico uel clibano similibusque aliis;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:1)
potio non ultra danda est quam ut uitam sustineat, optimaque est, quae urinam mouet.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION