라틴어 문장 검색

castorei, papaveris lacrimae pares potiones conteruntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장19)
Vel castorei, murrae, papaveris lacrimae pares potiones cum passo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장24)
Cibisque utendum estex inbecillima et media materia, magis vinum adsumendae dilutae potiones;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장102)
ad quem usum ex malo Punico acido arido malicorii pars interior cum pari potione et gallae et pinei corticis conteritur, misceturque his minium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장11)
Aut panacis, papaveris lacrimae, peucedani, uvae taminiae sine seminibus pares potiones conteruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장13)
iunci quadrati, murae, sandaracae, aluminis pares potiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장8)
potione, si febricitat puer, aquae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 11장30)
Id ubi ortum est, quod ad quietem, cibos potionesque pertinet, eadem servari debent, quae proxime (7 A) scripta sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장122)
aut pares potiones miscentur saxi calcis, chalcitidis, auripigmenti.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 19장12)
3 Protinus autem quantum curatio efficiat, quantumque aut sperari aut timeri debeat, ex quibusdam signis intellegi potest, fereque isdem, quae in volneribus exposita sunt (V.26.26). Nam bona signa sunt somnum capere, facile spirare, siti non confici, cibum non fastidire:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장1)
Mala sunt vigilia, spiritus gravitas, sitis, cibi fastidium, febris, pus nigrum aut faeculentum et foedi odoris.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장4)
Ubi iam repressus videbitur umor, ulcusque purum erit, produci carnem conveniet, et foveri vulnus pari potione vini ac mellis, superque inponi spongiam ex vino et rosa tinctam.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장13)
id est solutis iam febribus et cibi cupiditate reddita balneum rarum, cotidiana sed lenis gestatio, cibi potionesque corpori faciundo aptae.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 3장15)
Cibus autem in eiusmodi omnibus casibus, sive manu sive medicamentis agetur, dari debet umidus, potio liberalis, diuque aqua:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 4장49)
praeter haec ingens sitis et linguae aspritudo;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 23장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION