라틴어 문장 검색

Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
(불가타 성경, 호세아서, 8장14)
dies tubae et clangoris super civitates munitas et super angulos excelsos.
(불가타 성경, 스바니야서, 1장16)
Et comprehenderunt civitates munitas in terra Aegypti, et accepit spolia terrae Aegypti.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장19)
Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendam Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumaeae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장61)
et quia multi ex eis comprehensi sunt in Bosora et Bosor in Alimis, Chaspho, Maced et Carnain; hae omnes civitates munitae et magnae.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장26)
Et venerunt usque Ephron. Et haec civitas magna in via, munita valde; non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장46)
et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam et sancta et Bethsuram munierunt.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장26)
Festinavit et significavit ire dixitque ad regem et duces exercitus et viros: " Deficimus cotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbunt nobis negotia regni.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장57)
Et aedificaverunt civitates munitas in Iudaea: munitionem, quae erat in Iericho, et Emmaus et Bethoron et Bethel et Thamnata et Pharathon et Tephon muris excelsis et portis et seris;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장50)
Et munivit civitatem Bethsuram et Gazaram et arcem et posuit in eis auxilia et apparatum escarum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장52)
Et Simon aedificavit Adida in Sephela et munivit eam et imposuit portas et seras.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 12장38)
Et congregans omnes viros bellatores acceleravit consummare universos muros Ierusalem et munivit eam in gyro.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장10)
Et aedificavit Simon praesidia Iudaeae muniens ea turribus excelsis et muris magnis et portis et seris; et posuit alimenta in munitionibus.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장33)
Et, eiecta ab ea omni immunditia, collocavit in ea viros, qui legem facerent, et munivit eam et aedificavit sibi habitationem.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장48)
Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 13장53)

SEARCH

MENU NAVIGATION