라틴어 문장 검색

Cibus autem, quo die primum umor emissus est, superuacuus est, nisi si uires desunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 16:3)
Hanc iuncturam *π*υ*λ*ω*ρ*ο*ν Graeci uocant, quoniam portae modo in inferiores partes ea, quae excreturi sumus, emittit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 7:2)
- Eadem omnia ratione curantur idque conuenit * * * Sed Asclepiades utique emittendum sanguinem credidit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 2:2)
Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:6)
Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 23장 1:2)
Vnum genus est quo subinde urinae desiderium est, sed paulum eius emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:3)
Deinde, ubi sanguis emissus nouatumque uulnus est, eadem curatio adhibenda, quae in recentibus uulneribus exposita est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 65:4)
eaque ubi uel per ipsa medicamenta uel etiam ferro aperta est, pus debet emitti.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 32:4)
ac si sanguinis quoque aliquid emissum est, saepe emoritur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:8)
Cucurbitula quoque inciso uertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 38:3)
Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 51:1)
nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 1:4)
Quod si ex ictu testiculus ali desit, fere pus quoque increscit, neque aliter succurri potest quam si inciso scroto et pus emissum et ipse testiculus excisus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 18:8)
Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 1:1)
deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 15장 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION