라틴어 문장 검색

Sed enim id iam non faciam, inquit, nec me ipse afficiam contumelia, eumque librum statim coram discidit suis manibus et concerpsit, aegre passus quod cui salus imperii ac reipublicae accepta ferri deberet rationem pecuniae praedatae posceretur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XVIII 12:1)
rex de numero exercitus sui ac de aestimanda aequiperatione quaesiverat, respondit Hannibal de praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, V 8:1)
Sed enim M. Cato in oratione, quam De Praeda Militibus Dividenda scripsit, vehementibus et inlustribus verbis de inpunitate peculatus atque licentia conqueritur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 19:1)
' Ex manubiis,' inquit, significat 'ex praeda';
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:2)
'manubiae' enim dicuntur praeda quae manu capta est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:3)
Etiamsi, inquit Favorinus, opera mihi princeps et prope omnis in litteris disciplinisque Graecis sumpta est, non usque eo tamen infrequens sum vocum Latinarum, quas subsicivo aut tumultuario studio colo, ut hanc ignorem manubiarum interpretationem vulgariam, quod esse dicantur 'manubiae' praeda.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 4:4)
Sed quaero an M. Tullius, verborum homo diligentissimus, in oratione quam dixit De Lege Agraria Kalendis Ianuariis contra Rullum, inani et inlepida geminatione iunxerit 'manubias' et 'praedam,' si duo haec verba idem significant neque ulla re aliqua dissident.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 5:1)
Praedam, manubias, sectionem, castra denique Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:2)
Ex praeda, ex manubiis, ex auro coronario.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 7:5)
Ac deinde ad eum convertit qui manubias esse praedam dixerat, et:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 8:1)
Quid igitur, inquit Favorinus, "valet haec repetitio instauratioque eiusdem rei sub alio nomine in 'manubiis' et in 'praeda'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:1)
Simile est, inquit, "apud eundem in 'praeda' et 'manubiis'?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 25:2)
sed aliud omnino 'praeda' est, ut in libris rerum verborumque veterum scriptum est, aliud 'manubiae.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 26:2)
' Ex manubiis,' non res corporaque ipsa praedae demonstrat, nihil enim captum est horum a Traiano ex hostibus, sed facta esse haec conparataque 'ex manubiis,' id est ex pecunia praedaticia, declarat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 29:2)
Sed eos Corinthios, homine accepto navique in altum provecta, praedae pecuniaeque cupidos cepisse consilium de necando Arione.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, XIX 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION