라틴어 문장 검색

Tandem in Aquitanico litore prosperis usae successibus vico quodam, qui vocatur Buyn, ad integrum depopulato cum ingenti praeda ad propria reversae sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 264:5)
Comites marcae Hispanicae trans Sicorim fluvium in Hispania profecti vastatis agris et incensis compluribus villis et capta non modica praeda regressi sunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 822 281:1)
iunctique Sarracenis ac Mauris Ceritaniam et Vallensem rapinis atque incendiis cotidie infestabant.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 827 321:5)
Post haec Hludowicus parat redire in regnum suum, occurritque Nortmannis a praeda revertentibus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:1)
Ianuarii, interfectis omnibus quos invenire poterant, *igne cremaverunt omnemque terram usque Sumnam pervagati sunt, capta praeda infinita hominum, pecudum et iumentorum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:3)
Ianuarii Camaracum ingressi incendiis et occisionibus tam civitatem quam monasterium sancti Gaugerici vastantes atque cum infinita praeda ad castra sua reversi omnia monasteria supra Hisscar fluvium devastant, fugatis ac interfectis habitatoribus.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:5)
Et circa purificationem sanctae Mariae iterum, moventes, per Taruennam iter arripientes usque Centula monasterium sancti Richarii et sancti Walerici, omnia loca circa mare, monasteria et vicos indeque Ambianis civitatem atque Corbeiam monasterium petentes multisque honusti praedis, sani et sine inpedimento ad propria repedavere castra.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 14:6)
Missis itaque exploratoribus, nuntiant redire eos honustos a praeda.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXI 15:4)
Sed Nortmanni non cessant a rapinis, fugatis omnibus *accolis, qui relicti fuerant trans Sumnam.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 19:3)
Tunc Hugo abba haec audiens adunato suo exercitu venit ad regem et Nortmannis a praeda ex pago Belvacensi revertentibus simul cum rege in Vitconia silva insecutus, illi huc illucque dispersi, paucis suorum amissis, rediere ad naves.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 20:1)
Sed Nortmanni trans Scaldum agentes praedas more sibi solito ferro et igne cuncta devastant, aecclesias, monasteria, civitates, vicos, habitatores usque ad internitionem *deletis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 24:1)
Nam amissa praeda per silvas dispersi evasere atque ita ad castra reversi sunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 44:4)
Post haec usque Mosam in praeda exierunt, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:2)
A praeda vero illis revertentibus occurrit regis exercitus, sed nil profecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:3)
Verum Nortmanni ad naves reversi, timentes multitudinem exercitus, ne obsiderentur, in Sequanam redierunt, ibique toto demorantes aestate praedas agebant, nullo sibi resistente.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVII 57:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION