라틴어 문장 검색

Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 31:1)
Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 66:1)
his castris Curionem praefecit.
(카이사르, 내란기, 1권 18:13)
tribunos militum et praefectos circummittit atque hortatur, non solum ab eruptionibus caveant, sed etiam singulorum hominum occultos exitus adservent.
(카이사르, 내란기, 1권 21:3)
Magius Cremona, praefectus fabrum Cn.
(카이사르, 내란기, 1권 24:9)
Haec dum inter eos aguntur, Domitius navibus Massiliam pervenit atque ab eis receptus urbi praeficitur;
(카이사르, 내란기, 1권 36:1)
Brutum praeficit, C.
(카이사르, 내란기, 1권 36:10)
Fufium Calenum legatum praeficit.
(카이사르, 내란기, 1권 87:7)
Cassium praeficit;
(카이사르, 내란기, 2권 21:11)
His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare.
(카이사르, 내란기, 2권 38:1)
Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur.
(카이사르, 내란기, 2권 42:5)
Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in Hispania.
(카이사르, 내란기, 3권 10:2)
Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur.
(카이사르, 내란기, 3권 32:6)
Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus:
(카이사르, 내란기, 3권 32:8)
Varus, praefectus equitum Domitii, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 37:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION