라틴어 문장 검색

Atque cum hujusmodi cogitationes eae sint, quae in viros graves et judicio praestantes facile cadant, currandum revera est, ne rei optimae et pulcherrimae amore capti severitatem judicii relaxemus, aut minuamus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 222:3)
Si enim vos omnia, quae ad officium vestrum spectant, praestitissetis, neque tamen res vestrae in meliore loco essent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 226:5)
Tum enim homines vires suas nosse incipient, cum non eadem infiniti, sed alia alii praestabunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:6)
'Primum frugiferos foetus mortalibus aegris Dididerant quondam praestanti nomine Athenae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 322:1)
Atque hoc non solum, non coelum, non corpora, sed artes praestant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 324:3)
adeo ut fiat conflictus mirabilis, inflammante se sulphure quantum potest (nam tertium corpus, nimirum carbo salicis, nil aliud fere praestat, quam ut illa duo corpora incorporet et commode uniat), et erumpente spiritu nitri quantum potest, et una se dilatante (nam hoc faciunt et aer, et omnia cruda, et aqua, ut a calore dilatentur), et per istam fugam et eruptionem interim flammam sulphuris, tanquam follibus occultis, undequaque exufflante.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:18)
Nam eos reddit animo degeneres, fallaciis deditos, ignobilium consortio se delectantes, magisque ad luxum propensos quando rerum copiam adepti sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VII. DE PARENTIBUS ET LIBERIS 1:15)
Si enim faciles sint et corruptelis dediti, servum aliquem videas uxore multis modis ad huiusmodi lucra captanda deteriorem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:16)
Quorum prior fuit revera homo luxuriosus et voluptatibus deditus, alter autem vir fuit prudens et austerus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:8)
Quicquid in re sit, viri militares amoribus dediti sunt, opinor non aliter quam vino.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, X. DE AMORE 1:26)
Prius horum praestat certe integritas adhibita, verum ea ipsa praedicata et ex professo, idque cum detestatione corruptelarum etiam posterius assequitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 4:9)
Nam male pollicita praestat audacia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:25)
Ita aliorum bono studeas, ne te illorum interea aut vultibus aut voluntatibus mancipio dedas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:21)
Neque propterea sequitur quod famae istae inter turbarum signa numerentur, ideo earum suppressio severior remedium contra turbas praestare intelligeretur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 5:6)
Praestat nullam aut incertam de Deo habere opinionem, quam contumeliosam et Deo indignam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION