라틴어 문장 검색

De utriusque his verbis T. Castricius cum iudicaret, Nonne, inquit, ultra naturae humanae modum est, dehonestamento corporis laetari?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVII 4:1)
cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XVIII 3:1)
Nonne concedas interdum ut excusatione summae stultitiae summae improbitatis odium deprecetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 13:3)
Nonne hac quoque in re sollertia naturae evidens est, quod, postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus hominis finxit, adventante iam partus tempore, in supernas se partis perfert, ad fovenda vitae atque lucis rudimenta praesto est et recens natis notum et familiarem victum offert?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 14:1)
'depopulatus esse, vastasse, exinanisse, spoliasse,' nonne unam et eandem vim in sese habent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 12:3)
Verbero, inquit ridens Taurus, nonne is curriculo atque oleum petis?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, VIII 9:1)
Nonne, si id Antisthenes aut Diogenes dixisset, dignum memoria visum esset?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, VII 5:3)
Nonne hoc inpendio venustius gratiusque est quam si diceret maculetur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XII 3:3)
Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 13:1)
Cum quaereremus quae alia item senescente luna tabescerent, Nonne Lucilium, inquit, nostrum meministis dicere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, VIII 5:1)
Isti generosi et probi homines quos ab utraque manu aspicio sunt certe servi tui domestici, nonne?"
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 21:4)
Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Vivus ego sum inter mortuos. Vocem hominum audio et ipsos non video ". Et dixit ei: " Forti esto animo; in proximo est, ut a Deo cureris. Forti animo esto! ". Et respondit illi Thobi: " Thobias filius meus vult ire in Mediam. Nonne poteris ire cum illo et ducere illum? Et dabo tibi mercedem tuam, frater ". Et dixit illi: " Potero ire cum illo, quoniam novi omnes vias et aliquotiens ivi in Mediam et perambulavi omnes campos eius et montes et omnes commeatus scio ".
(불가타 성경, 토빗기, 5장10)
sed, quocumque die sepelieris matrem tuam circa me, eodem die noli manere in finibus eius. Video enim quia multa iniquitas est in illa, et fictio multa perficitur in illa, et non confunduntur. Vide, fili, quae fecit Nadab Achicaro, qui eum nutrivit. Nonne vivus deductus est in terram?
(불가타 성경, 토빗기, 14장10)
Si clanget tuba in civitate, populus non expavescet? Si erit malum in civitate, nonne Dominus fecit?
(불가타 성경, 아모스서, 3장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION