라틴어 문장 검색

Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 9장 5:1)
saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 3:3)
Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 8:6)
- Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusio[ne] sanguinis noceat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 12장 10:2)
si quis adprehendit, elabitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 14장 3:4)
deinde id uehementer adprehendendum et incidendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 6:2)
At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 20장 4:2)
Cutis circa glandem prehenditur et extenditur, donec illam ipsam condat, ibique deligatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 2:2)
Si super glandem notae reuertuntur, nimis adprehensum est et ultra notari debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 25장 5:5)
quia, si adprehensus est, ille simul inclinatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 13:6)
Quod si quando a superiore parte calculus parum commode conprehendetur, a latere erit adprehendendus.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 14:6)
ac si nihil aliud est, manus uel pes adprehensus corpus rectius reddit:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 4:2)
quibus adprehensis per ipsas manus commode educitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 6:7)
dextra eum sequi usque ad eas, quas secundas uocant (quod uelamentum infantis intus fuit), isque ultimis adprehensis uenulas membranulasque omnes eadem ratione manu deducere a uolua, totumque illud extrahere et si quid intus praeterea concreti sanguinis remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 29장 9:4)
tum uulsella tuberculum adprehensum iuxta radices praeciditur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 30장 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION