라틴어 문장 검색

parte alia victor curru Neptunia tendit lora Pelops, prensatque rotas auriga natantes Myrtilos et volucri iam iamque relinquitur axe.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권103)
Nonne et vos cotidie experimentis inluminantibus tenebras antiquitatis totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus truncatis et caeditis?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:1)
sed adeo se mundi rebus exuit, ut relictis omnibus, quae habebat, simplici tantum habitu indutus, et securim atque asciam in manu ferens, ueniret ad monasterium eiusdem reuerentissimi patris, quod uocatur Laestingaeu.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:4)
Ipsae mella dabant quercus, ultroque ferebant Obvia securis ubera lactis oves.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 320)
dum intentus in eum se rex totus averteret, alter elatam securim in caput deiecit, relictoque in volnere telo ambo se foras eiciunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 420:1)
his muliebribus instinctus furiis Tarquinius circumire et prensare minorum maxime gentium patres;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 480:1)
creato dictatore primum Romae, postquam praeferri secures viderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores essent ad dicto parendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 194:1)
ad hoc centuriones duplicariosque qui reliquerant ordines virgis caesos securi percussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 658:1)
illum non minae plebis, non senatus preces perpellere umquam potuere, non modo ut vestem mutaret aut supplex prensaret homines, sed ne ut ex consueta quidem asperitate orationis, cum ad populum agenda causa esset, aliquid leniret atque submitteret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 670:3)
tum demum coactus cum multa indignitate prensabat singulos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 138:2)
postquam vero comitia decemviris creandis in trinum nundinum indicta sunt, tanta exarsit ambitio ut primores quoque civitatis - metu, credo, ne tanti possessio imperii vacuo ab se relicto loco haud satis dignis pateret - prensarent homines, honorem summa ope a se impugnatum ab ea plebe cum qua contenderant suppliciter petentes.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 368:1)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
nec attinuisse demi securem, cum sine provocatione creati essent, interpretabantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:2)
decem regum species erat multiplicatusque terror non infimis solum sed primoribus patrum, ratis caedis causam ac principium quaeri, ut si quis memorem libertatis vocem aut in senatu aut in populo misisset statim virgae securesque etiam ad ceterorum metum expedirentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 384:1)
virgis caedi, alii securi subici;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 397:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION