라틴어 문장 검색

eo anno aediles curules, M. Fulvius Nobilior et C. Flaminius, tritici deciens centena milia binis aeris populo discripserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 515:1)
tres omnino senatores, neminem curuli honore usum, praeterierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 510:5)
gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod ludis Romanis aedilibus curulibus imperarunt ut loca senatoria secernerent a populo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 511:1)
in Gallia L. Valerius Flaccus proconsul circa Mediolanium cum Gallis Insubribus et Bois, qui Dorulato duce ad concitandos Insubres Padum transgressi erant, signis collatis depugnavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 525:1)
megalesia ludos scaenicos A. Atilius Serranus, L. Scribonius Libo aediles curules primi fecerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 609:1)
et in utraque Hispania eo anno res prospere gestae nam et C. Flaminius oppidum Licabrum munitum opulentumque vineis expugnavit et nobilem regulum Conribilonem vivum cepit, et M. Fulvius proconsul cum duobus exercitibus hostium duo secunda proelia fecit, oppida duo Hispanorum, Vesceliam Helonemque, et castella multa expugnavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 247:1)
iudicia in faeneratores eo anno multa severe sunt facta accusantibus privatos aedilibus curulibus M. Tuccio et P. Iunio Bruto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 491:1)
L. Aemilio Paulo in ulteriorem Hispaniam, praeter eum exercitum quem a M. Fulvio proconsule accepturus esset, decretum est ut novorum militum tria milia duceret et trecentos equites, ita ut in iis duae partes socium Latini nominis, tertia civium Romanorum esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 19:1)
Domitium proconsulem dimisso exercitu Romam decedere iussit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 424:2)
sub idem fere tempus Ligures lege sacrata coacto exercitu nocte castra Q. Minucii proconsulis aggressi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 426:1)
devictis Liguribus, paucos post menses proconsulem P. Cornelium multorum exemplo, qui in magistratu non triumphaverunt, triumphaturum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 443:1)
exercitum ex Liguribus Q. Minucius - iam enim confectam provinciam scripserat et Ligurum omne nomen in deditionem venisse - traducere in Boios et P. Cornelio proconsuli tradere iussus ex agro, quo victos bello multaverat, Boios deducenti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 17:1)
dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 529:1)
huius triumphi minuit laetitiam nuntius ex Hispania tristis, adversa pugna in Bastetanis ductu L. Aemilii proconsulis apud oppidum Lyconem cum Lusitanis sex milia de Romano exercitu cecidisse, ceteros paventes intra vallum compulsos aegre castra defendisse et in modum fugientium magnis itineribus in agrum pacatum reductos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 535:1)
quattuor soli praeteriti sunt, nemo curuli usus honore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 343:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION