라틴어 문장 검색

non isto potior fuisset, olim qui Pandioniam movebat arte orator caveam tumultuosus, seu luscum raperetur in Philippum, causam seu Ctesiphontis actitaret, vir semper popularitate crescens et iuste residens in arce fandi, qui fabro genitore procreatus oris maluit expolire limam.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium36)
"finis adest iuveni, non hoc mutabile fatum, nec te de dubiis fraterna oracula fallunt."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권293)
Cumque idem rex, praesente Paulino episcopo, gratias ageret diis suis pro nata sibi filia, e contra episcopus gratias coepit agere Domino Christo, regique adstruere, quod ipse precibus suis apud illum obtinuerit, ut regina sospes et absque dolore graui sobolem procrearet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 2:12)
"mens est mutabilis illis;"
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 428)
is Numitorem atque Amulium procreat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 45:2)
consuli deinde qui superfuerat, ut sunt mutabiles volgi animi, ex favore non invidia modo sed suspicio etiam cum atroci crimine orta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 69:1)
eamne liberorum procreandorum condicionem, ea pudicitiae praemia esse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 518:2)
et ducentos ferme Lucanorum exsules circa se pro fidis habebat, ut pleraque eius generis ingenia sunt, cum fortuna mutabilem gerentes fidem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 343:1)
ceterum Hasdrubal, memor et cum Scipione initae regi societatis et quam vana et mutabilia barbarorum ingenia essent,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 324:2)
natura enim, quae perpetua est, non mutabilibus in diem causis hostes sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 331:3)
ego enim quem ad modum ex iis legibus, quae non in tempus aliquod sed perpetuae utilitatis causa in aeternum latae sunt, nullam abrogari debere fateor, nisi quam aut usus coarguit aut status aliquis rei publicae inutilem fecit, sic quas tempora aliqua desiderarunt leges, mortales, ut ita dicam, et temporibus ipsis mutabiles esse video.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 73:1)
adversus quae legati, et quia gravia erant, et quia suorum animos indomitos ac mutabiles noverant, nullo reddito responso domum regressi sunt, ut etiam atque etiam quid agendum esset re integra praetorem et principes consulerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 98:1)
ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
liberis procreandis (ita di faxint) volo te uxorem domum ducere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 138)
nam procreare liberos lepidumst onus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 199)

SEARCH

MENU NAVIGATION