라틴어 문장 검색

nec vos rivali laqueos disponite, nec vos excipite arcana verba notata manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 81:1)
quis Cereris ritus ausit vulgare profanis, magnaque Threïcia sacra reperta Samo?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 82:3)
pudet, arcanas pars habet ista notas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 166:5)
Vesta quoque ut folio niteat velata recenti, cedit ab Iliacis laurea cana focis, adde, quod arcana fieri novus ignis in aede dicitur, et vires flamma refecta capit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권76)
flagrabant sancti sceleratis ignibus ignes, mixtaque erat flammae flamma profana piae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권275)
fatorum arcana canebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 51:4)
Has ubi verborum poenas mentisque profanae cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 67:1)
Hic oculis illum cernentem sacra profanis prima videt, prima est insano concita cursu, prima suum misso violavit Penthea thyrso mater.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 63:2)
Ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, res ait arcana est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 22:5)
Ingemuit regina Erebi testemque profanam fecit avem, sparsumque caput Phlegethontide lympha in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 51:6)
Eumenides tenuere faces de funere raptas, Eumenides stravere torum, tectoque profanus incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 36:3)
Ad quae sua bracchia tendens ter se convertit, ter sumptis flumine crinem inroravit aquis ternisque ululatibus ora solvit et, in dura submisso poplite terra, "Nox" ait "arcanis fidissima, quaeque diurnis aurea cum luna succeditis ignibus astra, tuque triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris adiutrixque venis cantusque artisque magorum, quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, auraeque et venti montesque amnesque lacusque dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 13:6)
sic epulas omnes Erysichthonis ora profani accipiunt poscuntque simul.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:7)
vel, si pudor ora tenebit, littera celatos arcana fatebitur ignis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 43:45)
Turba Cenchreis in illa regis adest coniunx, arcanaque sacra frequentat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 45:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION