라틴어 문장 검색

id quia tam trepide nuntiabant, maturandum Hannibal ratus, ne praevenirent Romani, profectus Arpis ad Tifata in veteribus castris super Capuam consedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 152:1)
Hannibal conlaudatos eos oneratosque ingentibus promissis domum ad coepta maturanda redire iubet:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 162:1)
sed quod volebant non quam maturato opus erat naviter expediebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 304:3)
cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus maturandae eius intervenit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 102:1)
igitur magna parte impedimentorum relicta in Bruttiis et omni graviore armatu, cum delectis peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturandum iter in Campaniam contendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 59:1)
profectionem suam, quae salutaris illis foret, abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda Capua duces atque exercitus Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 99:2)
aeris acervi, cum rudera milites religione inducti iacerent, post profectionem Hannibalis magni inventi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 149:3)
cibis vinoque venae minus efficacem in maturanda morte vim veneni fecerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 199:1)
post profectionem ex Sicilia Marcelli Punica classis octo milia peditum, tria Numidarum equitum exposuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 304:1)
post profectionem ex Achaia regis Sulpicius Aeginam classe profectus cum Attalo sese coniunxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 494:1)
cassandreae deinde centum navium longarum carinis positis contractaque ad effectum eius operis multitudine fabrorum navalium, quia res in Graecia tranquillas et profectio Attali fecerat et in tempore laborantibus sociis latum ab se 1 2 auxilium, retro in regnum concessit, ut Dardanis bellum inferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 119:1)
post profectionem eius Masinissa cum Silano clam congressus, ut ad nova consilia gentem quoque suam oboedientem haberet, cum paucis popularibus in Africam traiecit, non tam evidenti eo tempore subitae mutationis causa quam documento post id tempus constantissimae ad ultimam senectam fidei ne tum quidem eum sine probabili causa fecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 249:1)
excepti sermonibus de industria compositis - laetum opportunumque adventum eorum imperatori esse, quod sub ipsam profectionem alterius exercitus venissent - corpora curant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 394:1)
ad eam rem consummandam tempusque nuptiis statuendum - iam enim nubilis erat virgo - profectus Hasdrubal ut accensum cupiditate - et sunt ante omnes barbaros Numidae effusi in Venerem - sensit, virginem a Carthagine arcessit maturatque nuptias;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 323:1)
praedatum enim tantummodo pleraeque classes ierant - sed ne priore quidem ulla profectio tanti spectaculi fuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 360:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION