라틴어 문장 검색

Ubi frater ejus Baldewinus, qui eamdem civitatem cum omnibus appendiciis suis detinebat, mediato itinere trans Euphratem fluvium magnum occurrit ei ad agendum ad invicem colloquium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 52:7)
Post haec Godefridus dux cum fratre habito colloquio et eidem valedicto, Antiochiam, ad confratres et principes rediturus cum quadraginta praedictis sociis, iter festinus movit, Turbaysel, Ravenel aliisque locis pacifice et prospere hospitio susceptus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 54:1)
Comes ergo Reymundus videns afflictionem et populi dolorem fame deficientis, assumpto robore equitum in montana profectus, interdum copias infinitas praedarum et cibariorum attulit, quibus Dei populus saepe refocillatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 60:1)
Deinde, civitate Tortosa expugnata, et non multo labore capta, et in manu comitis Reymundi ejusque custodiae mancipata, in vallem, quae dicitur Camelorum, iter suum continuantes applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 62:3)
- De difficultate itineris, et quomodo foedus inierint cum incolis urbis Baurim.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 77:3)
quae repentina imbrium in praeceps ruentium inundatione et cavatione exstitisse perhibetur et per hanc iter esse illuc transeuntium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:2)
Hoc angustiarum itinere finito, et rursus quodam turris praesidio, ut praefatae turris, inexpugnabili, per Alpes transito, quod utrumque [0533D] vacuum omni defensione remanserat, timore a Deo, non ab homine Sarracenis custodibus incusso, ad vesperam applicuerunt juxta urbem Baurim vel Baruth hospitati, semper comite Sarraceno conviatore praecedente ac eos ducente.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 78:4)
Altera deinde lucescente die, quidam confrater Christianorum, vir et miles nobili editus parentela, Walterus nomine, de Verna castello, assumptis quibusdam complicibus [0534D] suis de comitatu, in montana profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 80:13)
Has itaque urbes praefatas praetereuntes intactas, secunda, tertia et quarta feria in terminis et spatiosa planitie praenominata Caesareae Cornelii in regione Palaestinorum iter suum continuantes, quinta feria ad fluvium civitatis Rama vel Rames castra applicuerunt, et in crepidine alvei ejusdem fluvii tentoria ponentes pernoctare decreverunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 84:1)
Abinde praeire et iter maturare quique fervebant equites, ne, in arctis semitarum faucibus multitudine peditum inundante, magnum fieret equitibus impedimentum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:3)
Maturabant [0537C] siquidem magni et parvi iter sub pari intentione in Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:4)
Mox pro auditae urbis desiderio et amore videndi sanctam civitatem obliti laborem suamque fatigationem, amplius quam solebant iter maturant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 90:16)
et super montem Sion fixis tentoriis, urbem obsidere profectus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 92:9)
Ad hoc denique templum Domini, ut praedictum est, iter suum Tankrado convertente prae avaritia sibi propalatae pecuniae;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 50:5)
quia revera, cum plurimi principes ac potentes, episcopi et comites, filiique regum, viam hanc ante illum et post eum institerint, Christianorumque exercitus [0554D] ductores fuerint, nequaquam prosperum iter fecit illis Deus, aut sui desiderii compotes facti sunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION