라틴어 문장 검색

[0567D] et iter insistentes, plurimumque diei peracto, Laodiceam pervenerunt in vexillis ostreis tubarumque multitudine.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:2)
Mensis enim September et Autumni [0568B] tempus erat, quando Laodiceam pervenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 118:8)
non enim passus est ad aures domini regis Babyloniae Ammirabilis tam gravem legationem pervenire, ne cor ejus nimium gravaretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:2)
Haec pax nimium adeo inter ducem et ammiraldum Ascalonis esse coepit, ut cives illius pacifice cum [0576B] rebus venalibus penetrarent, et viri Christiani similiter Ascalonem sine impedimento proficiscerentur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:10)
Et post dies quindecim cum omni opere machinarum et balistarum profecti, mari et terra Caiphas applicuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 40:10)
Gloriosissimo duce infirmitate curriculo quinque hebdomadarum Jerusalem laborante, sicut decretum erat ante ejus obitum, patriarcha, Tankradus et omnis apparatus Venetorum cum duce et episcopo illorum ab Joppe profecti sunt per mare et aridam ad civitatem quae dicitur Caiphas.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:1)
Unde consilium inierunt in civitate Caiphas, quatenus avunculo Trankradi Boemundo legationem Antiochiam mitterent, ut in terram Jerusalem proficisceretur cum omni apparatu suo, regnumque illic obtineret, priusquam aliquis haeres Godefredi ducis thronum ejus praeoccuparet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 54:3)
Inter haec nuntia, Boemundus, totius vitae et salutis diffisus, particulam capillorum capitis sui, signum captivitatis suae et doloris, clam per Syrum cuempiam Baldewino misit, omnibus hoc Turcis ignorantibus, quatenus sine dilatione sibi subveniens, a manibus Turcorum eum eriperet, priusquam ad ignotas et barbaras nationes illorum perveniret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:1)
- Baldewinus Jerusalem profecturus, aequivocum suum civitati Rohas praefecit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 61:2)
verum constanti proficiscantur animo, totam spem suam ponentes mecum in Domino Deo.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:10)
Dehinc Tortosam civitatem praeteriens, Tripolin [0586B] pervenit:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:1)
Attamen crastina luce exorta, dux Baldewinus in Domino Jesu confortatus, iter inceptum pergit, quousque ad locum multitudinis adversariorum perventum est, ubi omnes vires illorum, sicut audierat, in occursum sibi paratae erant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:8)
Has inter proficiscendum comperiens non procul abesse, media die flagrante, armis, loricis, galeis induuntur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 66:9)
Sic pacifice Caiphas perveniens, in ea diebus aliquot moratus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:6)
Cum haec consilia inter se fierent, innotuit Baldewino, [0590B] quomodo inter deserta Ascalonis et Babyloniae in caveis subterraneis Azopart, gens foedissima latens accubuisset ad disturbandos et perimendos peregrinos, qui Hierosolymam proficisci desiderabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 79:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION