라틴어 문장 검색

Illum et qui nutu superas nunc temperat arces, progeniem claram terris partitus et astris, laetus Idumaei donavit honore triumphi dignatusque loco victricis et ordine pompae non vetuit, tenuesque nihil minuere parentes, atque idem in cuneos populo deduxit equestres mutavitque genus laevaeque ignobile ferrum exuit et celso natorum aequavit honorem.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, consolatio ad Claudium Etruscum53)
me socium longos adstrinxit in annos, nonne haec amborum genetrix altrixque videri digna?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 3권, ecloga ad uxorem 41)
citius genetrix Sipyleia fertur exhausisse genas, citius Tithonida maesti deficient rores aut exsatiata fatiscet mater Achilleis hiemes adfrangere bustis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam18)
Cur magis incessat superos et aena sororum stamina, quae tepido genetrix super aggere nati orba sedet vel quae primaevi coniugis ignem aspicit obstantesque manus turbamque tenentem vincit in ardentem, liceat, moritura maritum?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum24)
- comitum manus anxia vidit, vidit et exemplum genetrix gavisaque novit - quae lamenta tuli!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum96)
ipsa suum genetrix curvo delphine vagantem abripuit frenis gremioque Palaemona pressit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권37)
"inde haec stata sacra quotannis sollemnes recolunt epulae, Phoebeaque placat templa novatus honos, has forte invisitis aras vos quae progenies?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권229)
"piget inter sacra fateri, sed si praecipiant miserum cognoscere curae, Cadmus origo patrum, tellus Mavortia Thebe, est genetrix Iocasta mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권234)
"hosne ego complexus genetrix, haec oscula, nati, vestra tuor?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권57)
"solum hoc tamen anxia, solum obtestor, quid me Tyrio sociare marito progeniem caram infaustisque dabas hymenaeis?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권106)
"at tua progenies;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권173)
"Penthea iam fractis genetrix Cadmeia thyrsis iamque remissa deo pectusque adaperta cruentum insequitur planctu;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권244)
"iam nova progenies partusque in vota soluti, et non speratis clamatur Lemnos alumnis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권168)
causa viae genetrix, nec inhospita tecta Lycurgi praebuerant aditus, et protinus ille tyranno nuntius exstinctae miserando vulnere prolis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권272)
longo post tempore surgit colla super iuvenum - numero dux legerat omni - ipse fero clamore torus, cinxere Lycurgum Leni a ei proceres, genetricem mollior ambit turba, nec Hypsipyle raro subit agmine;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권38)

SEARCH

MENU NAVIGATION