라틴어 문장 검색

mox et triformis angelorum trinitas senis revisit hospitis mapalia, et iam vietam Sarra in alvum fertilis munus iuventae mater exsanguis stupet, herede gaudens, et cachinni paenitens.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 11)
primus esses memoriter Progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3125)
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 3:5)
nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem, navibus (infandum!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 17:11)
namque ipsa decoram caesariem nato genetrix lumenque iuventae purpureum et laetos oculis adflarat honores:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 34:9)
qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat, nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa, lubrica convolvit sublato pectore terga arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:2)
"O luce magis dilecta sorori, solane perpetua maerens carpere iuventa, nec dulcis natos, Veneris nec praemia noris?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 2:2)
Huic se forma dei voltu redeuntis eodem obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est - omnia Mercurio similis, vocemque coloremque et crinis flavos et membra decora iuventa:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 23:3)
Undique conveniunt leucri mixtique Sicani, Nisus et Euryalus primi, Euryalus forma insignis viridique iuventa, Nisus amore pio pueri;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 12:4)
Si mihi, quae quondam fuerat, quaque improbus iste exsultat fidens, si nunc foret illa iuventas, haud equidem pretio inductus pulchroque iuvenco venissem, nec dona moror.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:8)
Ille pedum melior motu, fretusque iuventa;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 17:5)
Una acies iuvenum, ducit quam parvus ovantem nomen avi referens Priamus, - tua clara, Polite, progenies, auctura Italos, - quem Thracius albis portat equus bicolor maculis, vestigia primi alba pedis frontemque ostentans arduus albam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:11)
Hic Caesar et omnis Iuli progenies magnum caeli ventura sub axem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:13)
filius huic fato divom prolesque virilis nulla fuit primaque oriens erepta iuventa est.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:3)
"Ne pete conubiis natam sociare Latinis, O mea progenies, thalamis neu crede paratis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION