라틴어 문장 검색

Is Hannibalem et Hasdrubalem et Hamilcarem ita pronuntiabat ut paenultimam circumflecteret, et est epistula eius scripta Ad Marcellum, in qua Plautum et Ennium multosque alios veteres eo modo pronuntiasse affirmat, solius tamen Ennii versum unum ponit ex libro, qui Scipio inscribitur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, VII 3:1)
Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam quo consilio quaque ratione gesta essent demonstrare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XVIII 9:3)
Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,' pluria sive ' plura' absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 13:1)
Sed non Rodienses modo id noluere, sed multos populos atque multas nationes idem noluisse arbitror atque haut scio an partim eorum fuerint, qui non nostrae contumeliae causa id noluerint evenire;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 17:3)
venerios esse et amasios non modo historiae veteres, sed recentes quoque memoriae declarant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, VIII 2:1)
Nam qui cotidie unguentatus adversum speculum ornetur, cuius supercilia radantur, qui barba vulsa feminibusque subvulsis ambulet, qui in conviviis adulescentulus cum amatore, cum chiridota tunica interior accubuerit, qui non modo vinosus, sed virosus quoque sit, eumne quisquam dubitet, quin idem fecerit quod cinaedi facere solent?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XII 6:2)
Quod quidem eo fuit maius, quia, cum causa pari collegae essent, non modo invidia pari non erant, sed etiam Claudi invidiam Gracchi caritas deprecabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XVI 12:2)
quoniam frequentativa ferme omnia eodem modo in prima syllaba dicuntur, quo participia praeteriti temporis ex his verbis unde ea profecta sunt in eadem syllaba pronuntiantur, sicuti lego lectus facit lectito;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, VI 4:3)
Quo, inquit, modo aut Palinurus novisse et nominare potuit 'portus Velinos' aut Aeneas ex eo nomine locum invenire, cum Velia oppidum, a quo portum qui in eo loco est ' Velinum' dixit, Servio Tullio Romae regnante, post annum amplius sescentesimum quam Aeneas in Italiam venit conditum in agro Lucano et eo nomine appellatum est?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 4:1)
Ex ceteris autem manifestis furibus liberos verberari addicique iusserunt ei cui furtum factum esset, si modo id luci fecissent neque se telo defendissent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XVIII 9:1)
Quae, malum, igitur ratio est, nobilitatem istam nati modo hominis corpusque et animum, bene ingeniatis primordiis inchoatum, insitivo degenerique alimento lactis alieni corrumpere?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 18:1)
Modice dixerat hoc faciam, id est cum modo aequo et pari;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 24:1)
nam quidam non modo privatum, sed etiam consulem, in rostra vocari iusserunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XII 7:7)
nunc stipati servis publicis non modo prendi non possunt, sed etiam ultro submovent populum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIII 5:4)
Praxiteles, qui propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori ignotus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XVII 4:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION