라틴어 문장 검색

pontifex in locum eius a collegio cooptatus est Q. Fulvius Flaccus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 508:4)
Q. Fulvius Flaccus ex Hispania rediit Romam cum magna fama gestarum rerum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 515:1)
Q. Fulvio et L. Manlio consulibus eadem provincia quae superioribus, pari numero copiae peditum equitum, civium sociorum decretae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 522:2)
Q. Fulvius consul priusquam ullam rem publicam ageret, liberare et se et rem publicam religione votis solvendis dixit velle.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 527:1)
de pecunia finitur ne maior ludorum causa consumeretur quam quanta Fulvio Nobiliori post Aetolicum bellum ludos facienti decreta esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 529:2)
ludi deinde votivi Q. Fulvii consulis per dies decem magno apparatu facti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:1)
creati M. Aemilius Lepidus pontifex maximus et M. Fulvius Nobilior, qui ex Aetolis triumphaverat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 538:3)
singulos cum intuemur, M. Aemili, M. Fulvi, neminem hodie in civitate habemus quem, si revocemur in suffragium, velimus vobis praelatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 544:1)
inde Aemilius questus cum alia, tum bis a M. Fulvio se certo consulatu deiectum:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:1)
Fulvius contra queri se ab eo semper lacessitum et in probrum suum sponsionem factam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 555:2)
Sempronius propraetores comparaverunt ita inter se, ut in Vaccaeos per Lusitaniam iret Albinus, in Celtiberiam inde reverteretur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 559:2)
M. Fulvius plura et maioris locavit usus:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 597:1)
biduo, quo senatum legerunt censores, Q. Fulvius consul profectus in Ligures, per invios montes Ballistae saltus cum exercitu transgressus, signis collatis cum hoste pugnavit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 612:1)
eos senatus excedere Italia iussit et consulem Q. Fulvium quaerere et animadvertere in eos qui principes et auctores transcendendi Alpes fuissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 617:1)
alter consulum Q. Fulvius ex Liguribus triumphavit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 669:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION