라틴어 문장 검색

Ergo si tamquam pubescens adolescat fides, quae defectum senescentis devotionis ableget, et spiritu ferveat, et congrua distinctione teneatur mensura legitimae divisionis, et assiduitas commendet gratiam;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 6:15)
Consequens ergo erat, ut cum deleretur homo a facie terrae propter quem facta sunt, etiam ipsa pari delerentur occasu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:7)
Ergo sicut ille primigenes magister terram videtur operatus, ita etiam egressus ex arca Noe seminationis et culturae auctor est factus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 2:9)
Propterea insipientiae defensores videntur, qui virtutis amatorem prosperorum munere esse fraudatum, qui omne bonum temporalibus magis quam perpetuis aestimandum putant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:15)
Sobria ergo erat mens justi, etiam quando ebria putabatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 4:5)
Aures ergo paratas habe, ut aliquid de sapientium consiliis consequaris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 31장 5:19)
Propterea et in proverbio est de eo qui deliquerit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:2)
Progressus ergo coacto gradu in quantum res tulit, iugulataque aetate promiscua, quam etiam tum palantem subitus occupavit excursus, et tectis combustis, redit cum incolumibus cunctis, quos duxerat secum, itidemque apud Acincum moratus, autumno praecipiti, per tractus conglaciari frigoribus assuetos, commoda quaerebat hiberna, nullaque sedes idonea reperiri praeter Savariam poterat, quamvis eo invalidam tempore, assiduisque malis afflictam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 14:1)
et propterea ibidem non potuerunt neque interius neque exterius ignem accendere nec aliquod dampnum eidem inferre basilicae, sed nutu divinae maiestatis pavore perterriti in fugam conversi sunt, nemine persequente.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:8)
num ergo haec sunt crimina mea et nomine erratis, qui me magiae detulistis?
(아풀레이우스, 변명 9:10)
num ergo propterea quicumque quaerit et ipse magus est?
(아풀레이우스, 변명 30:3)
disce enim nomina rerum Latina, quae propterea uarie nominaui, ut denuo instructus accuses.
(아풀레이우스, 변명 32:6)
uerum ego ista propterea commemoraui, non quod pinnarum formidines et fuliginis maculam te praesertim iudice timerem, sed ut ne impunitum foret Crasso, crassum quod Aemiliano, homini rustico, fumum uendidit.
(아풀레이우스, 변명 58:7)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
totis ergo prolatis erutisque rebus et nobis auro argentoque et ceteris onustis, ipsos partim constrictos, uti fuerant, provolutosque in proximas rupinas praecipites dedere, alios vero suis sibi gladiis obtruncatos reliquere.
(아풀레이우스, 변신, 7권 11:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION