라틴어 문장 검색

Primo itaque dicemus de iis quae nullum prorsus gradum caloris habent ad tactum, sed videntur habere potentialem tantum quendam calorem, sive dispositionem et praeparationem ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 140:1)
Itaque naturae facienda est prorsus solutio et separatio;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 188:1)
consentaneum est prorsus, ut opera, quae jampridem in potestate hominis fuerunt (quasi provinciae antea occupatae et subactae), notentur et numerentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 306:4)
Rursus, inter ingenia et manus hominis, non prorsus contemnenda sunt praestigiae et jocularia.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 316:1)
sed eorum corporum quae nobis nota sunt nulla prorsus est concretio quae non est susceptibilis caloris.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 325:8)
Est et quarta differentia inter calorem solis et ignis, magni prorsus momenti: viz.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:12)
Etiam ova aliquando excluduntur per calorem ignis, id quod prorsus imitatur calorem animalem;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 334:18)
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
tum certe per hanc instantiam decisoriam potest recipi sublatio per vim magneticam, aliter prorsus abjudicanda est.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 349:5)
Verum haec, licet bene observata, tamen non evincunt prorsus quod ille asserit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 355:11)
Ast ubi spiritus nec detinetur prorsus nec prorsus emittitur, sed tantum inter claustra sua tentat et experitur, atque nacta est partes tangibiles obedientes et sequaces in promptu, ita ut quo spiritus agit eae simul sequantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 387:1)
modis nimirum prorsus palpatoriis, et viis caecis, et magis operose quam intelligenter;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 394:9)
non invenitur medium quod inhibeat prorsus operationem magnetis in movendo ferrum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 405:8)
Nam ut in corporibus duris (veluti chalybis, vitri) reluctatio contra discontinuationem est maxime robusta et valida, ita etiam in liquoribus, ubi cessare aut languere saltem videtur motus ejusmodi, tamen non prorsus reperitur privatio ejus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:6)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION