라틴어 문장 검색

Complexu, osculis prosecutus est:
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Mortua quidam uxore ex qua duos filios habebat, duxit aliam. alterum ex adulescentibus domi parricidi damnauit; tradidit fratri puniendum: ille exarmato nauigio imposuit. delatus est adulescens ad piratas, arcipirata factus est. Postea pater peregre 10:9)
Libens accepit non dilutum honorem et legatos invitatione aliaque humanitate prosecutus cogitavit, non qui sibi civitatem darent, sed cui dedissent ;
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 83:1)
nihil in fructum pervenit, quod non a primo usque ad ex- tremum aequalis cultura prosequitur.
(세네카, 행복론, Liber II 44:4)
Minimum esse beneficium patris matrisque concubitum, nisi accesserunt alia, quae prosequerentur hoc initium muneris et aliis officiis ratum facerent.
(세네카, 행복론, Liber III 140:5)
At multa hoc commoda oriuntur, et tutior est vita melioribus amorque et secundum bonorum iudicium aetasque securior, quam innocentia, quam grata mens prosequitur.
(세네카, 행복론, Liber IV 106:1)
Diutius hoc et pluribus exemplis licet prosequi.
(세네카, 행복론, Liber V 56:3)
Nec mehercules, si me interroges, nimis ad rem existimo pertinere, ubi dicta sunt, quae Tegunt mores, prosequi cetera non in remedium animi, sed in exercitationem ingenii inventa.
(세네카, 행복론, Liber VII 3:4)
Paulo ante Demetrium rettuli, quem mihi videtur rerum natura nostris tulisse temporibus, ut ostenderet nec illum a nobis corrumpi nec nos ab illo corripi posse, virum exactae, licet neget ipse, sapientiae firmaeque in iis, quae proposuit, constantiae, eloquentiae vero eius, quae res fortissimas deceat, non concinnatae nec in verba sollicitae, sed ingenti animo, prout impetus tulit, res suas prosequentis.
(세네카, 행복론, Liber VII 45:3)
In expeditione decesserat ipsis illum hostibus aegrum cum veneratione et pace mutua prosequentibus nec optare quod expediebat audentibus.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 16:3)
Longo itinere reliquias Drusi sui prosecuta tot per omnem Italiam ardentibus rogis, quasi totiens illum amitteret,irritata, ut primum tamen intulit tumulo, simul et illum et dolorem suum posuit, nec plus doluit quam aut honestum erat Caesare aut aequom Tiberio salvo.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 17:2)
in hanc legem erat satus, hoc illum fatum ab utero statim prosequebatur.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 56:3)
Ergo adfectus est non ad oblatas rerum species moveri, sed permittere se illis et hunc fortuitum motum prosequi.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 15:3)
Quanto risu prosequenda sunt quae nobis lacrimas educunt!
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 195:2)
nec erexit tantummodo hominem, sed etiam habilem contemplationi factura, ut ab ortu sidera in occasum labentia prosequi posset et vultum suum circumferre cum toto, sublime fecit illi caput et collo flexili imposuit;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 28:3)
usque eo impellunt obvios et se aliosque praecipiant, cum interim cucurrerunt aut salutaturi aliquem non resalutaturum aut funus ignoti hominis prosecuturi aut ad iudicium saepe litigantis aut ad sponsalia saepe nubentis et lecticam adsectati quibusdam locis etiam tulerunt.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 113:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION