라틴어 문장 검색

"Ecce elongavi fugiens et mansi in solitudine.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:3)
" Desperabam penitus, cum recordarer que fugerem et considerarem que incurrerem;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 3:4)
Omnem habens virtutem, omnia prospiciens, et qui capiat omnes spiritus (Sap. VII, 23).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 27:2)
Haec quippe prospiciendo futura, providentia dicitur sive praescientia.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:2)
Ipsum enim Dei prospicere providere est;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 34:3)
Ut in extremis vitae, desolatus meo satellite, fugiendo inferam crimen nostrae gloriae?
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:13)
Non autem haec tibi enarro, amice, quasi velim avaritiam sectandam esse meis tibi faminibus indicare, quam cunctis constat in eodem cum amore non posse domicilio permanere, sed ut tibi ostendere valeam prodigalitatem esse modis omnibus fugiendam, et ipsam largitatem utroque brachio amplectendam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 2장: 사랑이란 어떤 사람들 사이에서 이루어지나 3:1)
Ego autem amare fugio maxime hominem tertio mihi gradu inferiorem constitutum, licet infinita sis alias probitate decoratus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 3:7)
Sed quamvis amoris omnino fugiam illaqueari catenis, tibi tamen et aliis benefacientibus viris benefaciendi nunquam recusabo praestare favorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 6:7)
eius namque loci est omnino fugiendus ingressus, cuius libere non patet egressus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 8:5)
Cuicunque sub amoris clipeo ipsa videatur militare libertas et res apprehendenda, mihi tamen deterrima videtur servitus et res per omnia fugienda.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 10:2)
Quumque viam ignorans errabundus per prata vagarer, undique diligenter aspiciens a longe prospexi multitudinem equitantium infinitam per ipsius pascui deambulantem extremitates.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 19:5)
Sed si aliquis sui ipsius et iuris utriusque contemptor monialis quaerat amorem, ab omnibus meretur contemni et est tanquam detestabilis belua fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:4)
Amor igitur talis tibi sit fugiendus, amice.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 8장: 수녀의 사랑 1:15)
Sed qui propter obsequia carnis honorem praetermisit amici, sibi tantum vivere creditur, et ideo tanquam humani generis inimicus ab omni videtur homine deserendus et ad instar bestiae venenosae fugiendus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION