라틴어 문장 검색

Quibus frustra remissis, iterum reparato bello, in campo Mardiense ab utroque concurritur et post dubium ac diuturnum proelium Licini partibus inclinatis profuit noctis auxilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani Pars Prior: origo Constantini Imperatoris, 5장 5:4)
Sed et per alias civitates multa beneficia praestitit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 12장 16:1)
Godofridus vero, priusquam reverteretur, distructo emporio, quod in oceani litore constitutum lingua Danorum Reric dicebatur et magnam regno illius commoditatem vectigalium persolutione praestabat, translatisque inde negotiatoribus, soluta classe ad portum, qui Sliesthorp dicitur, cum universo exercitu venit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:3)
Karolus contra Brittannos, sed non profuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 64:6)
Sed non profuit.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 81:3)
Vt iuuet et prosit, conatur pagina presens:
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:1)
Sic pereant, qui se prodesse fatentur et obsunt.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:14)
Nam prodesse potest, si quis obesse nequit.
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:21)
Non michi, sed domino prodest me uiuere.
(ANONYMUS NEVELETI, De agno et lupo 29:8)
Nam prodesse potest hostis obesse uolens.
(ANONYMUS NEVELETI, De rustico et mustela 42:10)
Spernere quod prosit et amare quod obsit ineptum est.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:9)
Prodest quod fugimus, et quod amamus obest.
(ANONYMUS NEVELETI, De ceruo tibiis 51:10)
Quid prodest nimia campos insculpere cauda?
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:5)
Quod michi prodesset, est tibi pondus inhers.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:6)
sed nihil ab eloquentia metuant, quam ego, si quid omnino promoui, potius spero quam praesto.
(아풀레이우스, 변명 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION