라틴어 문장 검색

et Quintum Gallium praetorem, in officio salutationis tabellas duplices ueste tectas tenentem, suspicatus gladium occulere, nec quicquam statim, ne aliud inueniretur, ausus inquirere, paulo post per centuriones et milites raptum e tribunali seruilem in modum torsit ac fatentem nihil iussit occidi prius oculis eius sua manu effossis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 4:1)
tutam uero, quantum prouideri humana ratione potuit, etiam in posterum praestitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 28장 3:2)
Thrasyllum quoque mathematicum, quem ut sapientiae professorem contubernio admouerat, tum maxime expertus est affirmantem naue prouisa gaudium afferri;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 14장 4:3)
' trucidaturus fratrem, quem metu uenenorum praemuniri medicamentis suspicabatur:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 29장 1:5)
ea cum in castris sub noctem promerentur, insidias quidam suspicati tumultum excitauerunt;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Otho, 8장 2:2)
' mulionem in itinere quodam suspicatus ad calciandas mulas desiluisse, ut adeunti litigatori spatium moramque praeberet, interrogauit quanti calciasset, pactus est lucri partem.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 23장 2:6)
Tempore uero suspecti periculi appropinquante sollicitior in dies porticuum, in quibus spatiari consuerat, parietes phengite lapide distinxit, e cuius splendore per imagines quidquid a tergo fieret prouideret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 14장 4:1)
hunc delatum nec infitiantem iactasse se quae prouidisset ex arte, sciscitatus est, quis ipsum maneret exitus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Domitianus, 15장 3:3)
"Num, quod maxime suspicor, eloqui timeo, ludibria meorum nuntiaturus es mihi et, ut credo, ipsis quoque omni tristiora supplicio?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 10장 31:6)
Ruebant laxatis habenis aurigae, quo plures nondum satis proviso impetu obtererent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 15장 4:3)
nisi in tempore providerent, idem iugum ad ipsos transiturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:4)
Rex iam pridem tumultu Lacedaemoniorum cognito, quantum tot terrarum spatiis discretus potuit, providerat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:24)
Calan vox sanguisque defecerant, et Macedones Philotan inquinare innoxios velle suspicabantur, quia nеc a Nicomacho nec ab ipso Philota, cum torqueretur, nominatus esset adulescens:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 33:6)
"Nisi, quae delata essent, excussissem, aliquid de dissimulatione mea suspicari potuissetis:"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 2장 9:6)
Itaque rex, cum suspicaretur malignius habitum esse sermonem, percontari proximos coepit, quid ex Clito audissent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION