라틴어 문장 검색

Accedit huc dignitas hominis atque hic ipse cui destinatus est honor, cuius nobis hoc maior agenda reverentia est, quod iam illo functi sumus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 17 3:1)
Haec ego scribere publice supersedi, primum quod memineram pro necessitudine amicitiae nostrae, pro facultate prudentiae tuae et debere te et posse perinde meis ac tuis partibus fungi;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 5:1)
quaesitum est, an provinciales ut socios ministrosque proconsulis plecti oporteret;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:5)
Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 19 2:2)
Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:2)
Egregie facis - inquiro enim - et persevera, quod iustitiam tuam provincialibus multa humanitate commendas;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 5 1:1)
'Italicus es an provincialis?
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 23 2:5)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Ut primum me, domine, indulgentia vestra promovit ad praefecturam aerarii Saturni, omnibus advocationibus, quibus alioqui numquam eram promiscue functus, renuntiavi, ut toto animo delegato mihi officio vacarem.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A1)
Qua ex causa, cum patronum me provinciales optassent contra Marium Priscum, et petii veniam huius muneris et impetravi.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 A 2:1)
TRAIANUS PLINIO Et civis et senatoris boni partibus functus es obsequium amplissimi ordinis quod iustissime exigebat, praestando.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 3 B1)
Provinciales, credo, prospectum sibi a me intellegent.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 18 2:2)
Fungebatur enim et ipse extraordinario munere.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 282)
In plerisque civitatibus, maxime Nicomediae et Nicaeae, quidam vel in opus damnati vel in ludum similiaque his genera poenarum publicorum servorum officio ministerioque funguntur, atque etiam ut publici servi annua accipiunt.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 31 2:1)
TRAIANUS PLINIO Et solvisse vos cum provincialibus dis immortalibus vota pro mea salute et incolumitate et nuncupasse libenter, mi Secunde carissime, cognovi ex litteris tuis.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 361)
Fungentur his partibus, etsi solum psephisma per te missum fuerit.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 442)

SEARCH

MENU NAVIGATION