라틴어 문장 검색

vana punisti pater, iuvenisque castus crimine incesto iacet, pudicus, insons - recipe iam mores tuos.
(세네카, 파이드라 16:43)
prior est salus pudicae;
(세네카, Suasoriae, Deliberat Agamemnon an Iphigeniam inmolet negante Calchante aliter nauigari fas esse. 1:14)
vos quoque, senum praesidia, tot iuvenes, meo
(세네카, Thyestes 535:1)
Deinde Sindebar hedificavit templum iuxta desertum et pinxit in tecto astra et stellas et scripsit in parietibus omne lignum, et non erat cum eis, excepto uno eunucho sene qui ministrabat eis.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, (Praefatio) 1:28)
cum sene non puduit talem dormire puellam et canae totiens oscula ferre comae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b7)
nolim furta pudica tori;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 2314)
famae iactura pudicae tanta tibi miserae, quanta meretur, erit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3213)
dic mihi, quis potuit lectum servare pudicum, quae dea cum solo vivere sola deo?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3233)
nam quocumque die salvum te fata remittent, pendebit collo Galla pudica tuo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1212)
haec etiam clausas expugnant arma pudicas quaeque gerunt fastus, Icarioti, tuos.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 135)
Non hic Maeoniae stilo Camenae civis Dulichiique Thessalique virtutem sapientiamque narro, quorum hic Peliaco putatur antro venatu, fidibus, palaestra et herbis sub Saturnigena sene institutus, dum nunc lustra terens puer ferarum passim per Pholoen iacet nivosam, nunc praesepibus accubans amatis dormit mollius in iuba magistri;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem25)
hic docti invenies patrem Tonanti, rectorem columenque Galliarum, prisci Ferreolum parem Syagri, coniunx Papianilla quem pudico curas participans iuvat labore, qualis nec Tanaquil fuit nec illa quam tu, Tricipitine, procreasti, qualis nec Phrygiae dicata Vestae quae contra satis Albulam tumentem duxit virgineo ratem capillo.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Propempticon ad libellum14)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
totam tuam temperantiam religionem, libertatem verecundiam et illam delicatae mentis pudicissimam teneritudinem iucunda similitudine exscripsit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Sulpicio suo salutem 5:3)
sed vix nova gaudia celat Pelides avidusque novos heroas et arma vel talis vidisse cupit, iamque atria fervent regali strepitu et picto discumbitur auro, cum pater ire iubet natas comitesque pudicas natarum, subeunt, quales Maeotide ripa, cum Scythicas rapuere domos et capta Getarum moenia, sepositis epulantur Amazones armis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION