라틴어 문장 검색

"Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 3:21)
Ille igitur ego, qui ob gehennae metum tali me carcere ipse damnaveram, scorpionum tantum socius et ferarum, saepe choris intereram puellarum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:6)
Si autem haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella, quae deliciis fruitur?
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 8:1)
"Puella sum delicata et quae meis manibus laborare non possum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:14)
"Te optent generum rex et regina, puellae Te rapiant:"
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam De Onaso 2:24)
David annos natus septuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigente non poterat cale-fieri Quaeritur itaque puella de universis finibus Israhel Abisag Somanitis, quae cum rege dormiret et senile corpus calefaceret.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 2:2)
Omnes puellas et virgines Christi aut aequaliter ignora aut aequaliter dilige.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:23)
sed iuvenibus et puellis incentiva esse adsero voluptatum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:3)
"mortua puella, sed dormit."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 2:6)
Melius arbitrata est aperte confiteri inbecillitatem suam et umbram quandam miserabilis subire coniugii quam sub gloria univirae exercere meretricium.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 3:24)
Quis hoc crederet, ut post mortem secundi viri in semet reversa, quo tempore solent viduae neglegentes iugo servitutis excusso agere se liberius, adire balneas, volitare per plateas, vultus circumferre meretricios, saccum indueret, errorem publice fateretur, et tota urbe spectante Romana ante diem paschae in basilica quondam Laterani, qui Caesariano truncatus est gladio, staret in ordine paenitentum, episcopo et presbyteris et omni populo conlacrimanti sparsum crinem, ora lurida, squalidas manus, sordida colla submitteret?
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 4:2)
Procul sit aetas lasciva puerorum, ipsae puellae et pedisequae a saecularium consortiis arceantur, ne, quod mali didicerint, peius doceant.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 4:4)
Ubi non luxuria in puella Dei, sed duritia carpitur, crudelitas ista pietas est.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 4:31)
Quid tu facies, puella sani corporis, delicata, pinguis, rubens, aestuans inter carnes, inter vina et balneas, iuxta maritas, iuxta adulescentulos?
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:2)
Volo ergo te et propter causas, quas supra exposui, non habitare cum matre et praecipue, ne offerentem delicatos cibos renuendo contristes aut, si acceperis, oleum igni adicias et inter frequentiam puellarum per diem videas, quod noctibus cogites.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION