라틴어 문장 검색

illa autem, quae se eius imitatricem esse volt, temeraria atque inconsiderata et plerumque peccatorum vitiorumque laudatrix, fama popularis, simulatione honestatis formam eius pulchritudinemque corrumpit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 4:1)
sunt enim in corpore praecipua, pulchritudo, vires, valetudo, firmitas, velocitas, sunt item in animo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 30:3)
Stoici vero et sapientem amaturum esse dicunt et amorem ipsum conatum amicitiae faciendae ex pulchritudinis specie definiunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 4권 72:1)
quos si titulus hic delectat insignis et pulcher, Pythagora Socrate Platone dignissimus, inducant animum illa, quorum splendore capiuntur, vires valetudinem pulchritudinem divitias honores opes contemnere eaque, quae is contraria sunt, pro nihilo ducere:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 30:2)
qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 57:2)
Quodsi is philosophis, quorum ea sententia est, ut virtus per se ipsa nihil valeat, omneque, quod honestum nos et laudabile esse dicamus, id illi cassum quiddam et inani vocis sono decoratum esse dicant, - i tamen semper beatum censent esse sapientem, quid tandem a Socrate et Platone profectis philosophis faciendum videtur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 119:1)
Grandis et ut ita dicam pudica oratio non est maculosa nec turgida, sed naturali pulchritudine exsurgit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 2:7)
| Ipsa corporis pulchritudine me ad se vocante trahebat ad venerem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:1)
Per hoc enim assequebamur, primum ut honestis cogitationibus immoraremur, deinde ut pulchritudinem illarum longiore tractatu pervideremus, postremo ut subitae largitionis comitem paenitentiam caveremus.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 8:2)
Est illi facies liberalis, multo sanguine multo rubore suffusa, est ingenua totius corporis pulchritudo et quidam senatorius decor.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 8:1)
quin etiam voluminibus ipsis auctoritatem quandam et pulchritudinem adicit magnitudo.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 5:3)
Adest enim adulescenti nostro cum ceteris naturae fortunaeque dotibus eximia corporis pulchritudo, cui in hoc lubrico aetatis non praeceptor modo sed custos etiam rectorque quaerendus est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 3 4:1)
In hoc consideres velim ut pulchritudinem materiae ita difficultatem.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 13 2:1)
Filius decessit eximia pulchritudine pari verecundia, et parentibus non minus ob alia carus quam quod filius erat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 16 2:2)
Sollicitat primum ipsa pulchritudo iungendi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION