라틴어 문장 검색

Purgato, sequitur ut impleatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 57:1)
Vbi eae exciderunt, purgandum ulcus maxime melle et resina est:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:3)
sed aliis quoque purgari potest, quibus purulenta curantur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 69:4)
Facit autem idem in omnibus surculis, quodcumque medicamentum extrahendi uim habet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 76:7)
Ac nigras quoque cicatrices leniter purgant paribus portionibus mixta aerugo, plumbum elotum, eademque rosa coacta;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 78:6)
Vtique autem si rabiosus canis fuit, cucurbitula uirus eius extrahendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 3:1)
deinde uenenum extrahendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:4)
Neque alienum est ante scalpello circa uulnus incidere, quo plus uitiati iam sanguinis extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 7:6)
Adustum uel medicamentis uel ferro corpus primum purgandum, deinde implendum esse apparere cuilibet ex prioribus potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 15:5)
Prodest etiam infra os uulnerum * laedi, quo plus puris exeat et id, quod ibi corruptum corpus est, extrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 18:4)
Vbi inflammatio sublata ulcusque purgatum est, imponi lene medicamentum debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:1)
Purgato ulcere, quod in summa cute esse proposui, satis ad sanitatem eadem lenia medicamenta proficient.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 20:4)
Cetera quae pertinent ad purgandum ulcus, ad implendum, ad cicatricem inducendam, conueniuntque, in uulneribus exposita sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 34:4)
si iam purgatur, mulso uel aqua, in qua eruum coctum sit, sic ut huic quoque mellis paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 46:7)
Vlcere ablato super plagam medicamenta danda sunt, primum quae pus citent, deinde quae purgent, tum quae impleant.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 50:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION