라틴어 문장 검색

Ideoque pastor Abel, Cain autem operator terrae legitur, qui in fratre suo vir insipiens formam speciemque virtutis expressam ferre non potuit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 6장 4:20)
Disce nunc quemadmodum unusquisque moneatur, ne se ipse auctorem suorum putet bonorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:1)
nisi forte mediocre id tibi putas esse.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:9)
Gubernator cum in portus navim subduxerit, vix finem impositum labori putat, et statim quaerit laboris exordium.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:17)
Ita finis nullus, ubi finis putatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 2장 4:19)
Redemptor levites est, quia vir sapiens redemptio insipientis est.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:24)
Qui tamquam medicus aegrum insipientis animum fovet, et quaedam aspergit solidiora menti prudentiae medicamina, imitatus illum medicum qui de coelo venit, ut demonstraret hominibus prudentiae vias, et sapientiae semitas parvulis revelaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 3:25)
ita quem peccati proprii poenitet, quod aut imprudenter aut invitus admisit, si levitarum adhaereat incolatui, et ab illis praeceptoribus qui Dei mandata dispensant, recedendum non putet, lex ipsa ab omni eum commissi flagitii poena supplicioque liberat.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:9)
Nec absurdum putes quod facinorosi cohabitant piis, ac maculosi sacratis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 3:1)
redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:13)
Ideo ergo putas crimen latere, quia parentes accusare non debent?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 4:8)
Grave est praesertim insipientibus non habere rectorem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 9장 7:13)
Redarguuntur itaque hoc in loco qui unicam hanc vitam putent esse, quae sit in hoc saeculo (omnia plena lapsus, plena moeroris sunt) et redarguuntur simplici serie gestorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:1)
Erratis, qui putatis hic esse omnem vivendi gratiam:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:5)
Suo quippe judici sententia debebatur, ne quis passim reum esse feriendum putaret.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION