라틴어 문장 검색

plurimae item breuitatis noctes aestate, et dies habet in bruma, hoc est sex solummodo aequinoctialium horarum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. I. 2:14)
"certe Non tibi barba nitet, non tibi culta coma est, Nudus et hibernae producis frigora brumae, Nudus et aestivi tempora sicca Canis."
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 43)
quater ille beatus, Quo tenera irato flere puella potest.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 1034)
O mihi felicem terque quaterque diem!
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 311)
erat forte brumae tempus et nivalis dies in locis Alpibus Appenninoque interiectis, propinquitate etiam fluminum ac paludum praegelidis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 576:1)
itaque Q. Fulvius, qui consul quater et censor fuerat, postulavit a consule ut palam in senatu diceret permitteretne patribus ut de provinciis decernerent, staturusque eo esset quod censuissent, an ad populum laturus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 687:1)
ludi Romani eo anno quater instaurati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 359:3)
nummum quater et viciens ab iis est exactum, quadraginta nobilissimi equites, nec obsidum nomine - nam militare iussi sunt - , et tamen re ipsa ut pignus fidei essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 568:1)
quater intra paucos annos primum pilum duxi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:1)
quater et tricies virtutis causa donatus ab imperatoribus sum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 361:2)
Perseus principio hiemis egredi Macedoniae finibus non ausus, ne qua in regnum vacuum inrumperent Romani, sub tempus brumae, cum inexsuperabilis ab Thessalia montes nivis facit, occasionem esse ratus frangendi finitimorum spes animosque, ne quid averso se in Romanum bellum periculi ab iis esset cum a Thracia pacem Cotys, ab Epiro Cephalus repentina defectione ab Romanis praestarent, Dardanos recens domuisset bellum,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 199:1)
Vtrum vis, vel quater quinis minis, militi Macedonio, et iam quindecim habeo minas.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 3300)
ἀνάλημμα est ratio conquisita solis cursu et umbrae crescentis ad brumam observatione inventa, e qua per rationes architectonicas circinique descriptiones est inventus effectus in mundo.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 1장4)
ex eo a brevitate diurna bruma ac dies brumales appellantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 3장12)
nam in septimo signo fit solstitium a bruma, in septimo bruma a solstitio, in septimo aequinoctium ab aequinoctio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION