라틴어 문장 검색

novem praeterea lyricis singulos adsignavit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 27 6:3)
Ideo magi, qui forte Athenis erant, inmolaverunt defuncto, amplioris fuisse sortis quam humanae rati, quia consummasset perfectissimum numerum, quem novem novies multiplicata conponunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 31:2)
Nam si ad naturam rerum respexeris, etiam Nestoris et Sattiae brevis est, quae inscribi monumento suo iussit annis se nonaginta novem vixisse.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 20:2)
restitit quinis bis annis unius noctis peritura furto.
(세네카, 아가멤논 11:13)
' aetatis illam animalibus tantum indulsisse, ut quina aut dena saecula educerent, homini in tam multa ac magna genito tanto citeriorem terminum stare.'
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 3:2)
Vtilius est reipublicae unum caecum repelli quam nouem fieri.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.15)
Illis nouem nihil daturus est:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.20)
nulli non fauorabilis erit, si eos a quibus excaecatus est decipitCircumuentus adolescens ab illis nouem ueteranis consumtoribus,
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.21)
"nouem consentientibus non potui resistere."
(세네카, Excerpta Controversiae, book 3, luxuriosus a sodalibus excaecatus.24)
quod tam ferum, tam triste bis quinis scelus Mars vidit annis?
(세네카, Troades 1087:1)
diversaeque novem sortitae iura Puellae exercent teneras in sua dona manus:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 315)
sub terris sint iura deum et tormenta reorum, num rota, num scopuli, num sitis inter aquas, aut Alcmaeoniae furiae aut ieiunia Phinei, Tisiphones atro si furit angue caput, num tribus infernum custodit faucibus antrum Cerberus, et Tityo iugera pauca novem, an ficta in miseras descendit fabula gentes, et timor haud ultra quam rogus esse potest.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 519)
"olim post Capreas Tiberi, post turpia numina Gai, censuram Claudi, citharam thalamosque Neronis, post speculi immanis pompam, quo se ille videbat hinc turpis, quod pulcher, Otho, post quina Vitelli milia famosi ventris damnata barathro, his titulis princeps lectus similique labore Vespasianus erat."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 134)
ibant hexametri superbientes et vestigia iuncta, sed minora, per quinos elegi pedes ferebant;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium5)
Iam primo tenero calentem ab ortu excepere sinu novem sorores, et te de genetrice vagientem tinxerunt vitrei vado Hippocrenes:
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium46)

SEARCH

MENU NAVIGATION