라틴어 문장 검색

Romulus hos omnes ut vinceret ordine saltem, sanguinis auctori tempora prima dedit, nec totidem veteres, quot nunc, habuere Kalendas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권55)
quin etiam partes totidem Titiensibus ille, quosque vocant Ramnes, Luceribusque dedit, adsuetos igitur numeros servavit in anno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권72)
Sex ubi sustulerit, totidem demerserit orbes, purpureum rapido qui vehit axe diem, altera gramineo spectabis Equirria Campo, quem Tiberis curvis in latus urget aquis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권343)
"hanc ego militia sedem, tu pace parasti, inter bis quinos usus honore viros."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권262)
"cum totidem de mense dies superesse videbis, quot sunt Herculei facta laboris"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권426)
Iam sex et totidem luces de mense supersunt, huic unum numero tu tamen adde diem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권472)
totidem inter utrumque locavit temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 9:8)
fugiunt e corpore saetae, cornua decrescunt, fit luminis artior orbis, contrahitur rictus, redeunt umerique manusque, ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 71:8)
Haec super imposita est caeli fulgentis imago signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 3:8)
Tum digiti coeunt et quinos adligat ungues perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris et colli spatium, longae pars maxima pallae cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant, in dextras abiere iubas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 53:3)
Namque ter ad quinos unum Cephisius annum addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 40:8)
et totidem, quot dixit, verba recepit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 42:12)
totidemque remisit verba locns, dictoque vale "vale!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 49:4)
Mille greges illi totidemque armenta per herbas errabant, et humum vicinia nulla premebant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 64:3)
Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, ara Iovis media est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 74:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION