라틴어 문장 검색

Aman enim filius Amadathi stirpis Agag, adversarius omnium Iudaeorum, cogitavit contra eos malum, ut deleret illos, et misit Phur, id est sortem, ut eos conturbaret atque deleret.
(불가타 성경, 에스테르기, 9장24)
Atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim propter nomen Phur. Propter cuncta illa, quae in hac epistula continentur,
(불가타 성경, 에스테르기, 9장26)
Super furem enim est confusio, et denotatio pessima super bilinguem, susurratori autem odium et inimicitia et contumelia.
(불가타 성경, 집회서, 5장17)
Neque a furibus neque a latronibus se liberabunt dii lignei et inaurati et inargentati;
(불가타 성경, 바룩서, 4장56)
Cum sanare vellem Israel, revelata est iniquitas Ephraim et malitia Samariae, quia operati sunt mendacium; et fur ingressus est, foris autem spoliat turma latronum.
(불가타 성경, 호세아서, 7장1)
Urbem ingrediuntur, in murum discurrunt, domos conscendunt, per fenestras intrant quasi fur.
(불가타 성경, 요엘서, 2장9)
Haec dicit Dominus super prophetas, qui seducunt populum meum, qui cum habent, quid mordeant dentibus suis, praedicant pacem; et, si quis non dederit in ore eorum quippiam, sanctificant super eum proelium.
(불가타 성경, 미카서, 3장5)
Et dixit ad me: "Haec est maledictio, quae egreditur super faciem omnis terrae; quia omnis fur hinc iuxta illud expurgatur, et omnis periurus illinc iuxta illud expurgatur.
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장3)
Educo illud, dicit Dominus exercituum, et veniet ad domum furis et ad domum iurantis in nomine meo mendaciter; et commorabitur in medio domus eius, et consumet eam et ligna eius et lapides eius".
(불가타 성경, 즈카르야서, 5장4)
Et erit: cum prophetaverit quispiam ultra, dicent ei pater eius et mater eius, qui genuerunt eum: "Non vives, quia mendacium locutus es in nomine Domini"; et configent eum pater eius et mater eius, qui genuerunt eum, cum prophetaverit.
(불가타 성경, 즈카르야서, 13장3)
Quo uero quisquam ius aliquod in quempiam nisi in solum corpus et quod infra corpus est — Fortunam loquor — Possit exserere?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:10)
Cuius uero causa quid expetitur id maxime uidetur optari, ueluti si salutis causa quispiam uelit equitare, non tam equitandi motum desiderat quam salutis effectum.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:19)
— Nihil uideo cur dissentire quispiam possit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 4:24)
Nam aliae quidem campis, aliae montibus oriuntur, alias ferunt paludes, aliae saxis haerent, aliarum fecundae sunt steriles harenae, quas si in alia quispiam loca transferre conetur arescant.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:6)
Quod quidem cuipiam mirum forte uideatur, ut malos, qui plures hominum sunt, eosdem non esse dicamus;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION