라틴어 문장 검색

De his ergo cavernis quas ventres cerebri nostra vocavit antiquitas nascuntur nervorum septem συζυγίαι.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 19:1)
Nam et histrio personam sibi detractam ex ea parte videt qua induit, scilicet non faciem sed posteriorem cavernam.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 7:3)
sicut radii a pictore finguntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 13:5)
Quaero igitur cur noxam, quam pecudibus occisis solis radii non dederunt, lunare lumen effecerit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 16:4)
Si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe, Leonem Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:10)
Iam fama ferebat Saepe cavas motu terrae mugire cavernas, Et procumbentes iterum consurgere taxos, Et non ardentis fulgere incendia silvae, Roboraque amplexos circumfluxisse dracones.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:11)
Ut matutinos spargens super aequora Phoebus Fregit aquis radios, et liber nubibus aether, Et posito Borea, pacemque tenentibus Austris, Servatum bello iacuit mare, movit ab omni Quisque suam statione ratem, paribusque lacertis Caesaris hinc puppes, hinc Graio remige classis Tollitur:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:6)
quumque cavernae Evomuere fretum, contorti verticis undae Tauromenitanam vincunt fervore Charybdin.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:27)
quod numen ab aethere pressum Dignatur caecas inclusum habitare cavernas?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:7)
seu, barbarica cum lampade Python Arsit, in immensas oneres abiere cavernas, Et Phoebi tenuere viam:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:30)
Tandem conterrita virgo Confugit ad tripodas, vastisque abducta cavernis Haesit, et insueto concepit pectore numen, Quod non exhaustae per tot iam saecula rupis Spiritus ingessit vati:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:40)
Nam sol non rutilas deduxit in aequora nubes Concordesque tulit radios:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 5:49)
Non sic Aetnaeis habitans in vallibus horret Enceladum, spirante Noto, cum tota cavernas Egerit, et torrens in campos defluit Aetna:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:17)
Cum per summa poli Phoebum trahit altior aestas Pelion opponit radiis nascentibus umbras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:39)
Conceditur arti, Unam cum radiis presserunt sidera mortem, Inseruisse moras:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:52)

SEARCH

MENU NAVIGATION