라틴어 문장 검색

tamquam externa litora et urbes hostium urere, vastare, rapere eo atrocius quod nihil usquam provisum adversum metus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 12장5)
certatim, ut quisque animo ignavus, procax ore, Annium Gallum et Suetonium Paulinum et Marium Celsum - nam eos quoque Otho praefecerat - variis criminibus incessebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 23장10)
quo dolore accensa legio et impulit rursus primanos, interfecto Orfidio Benigno legato, et plurima signa vexillaque ex hostibus rapuit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 43장3)
dispersi per municipia et colonias Vitelliani spoliare, rapere, vi et stupris polluere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장2)
Antonio vexillarios e cohortibus et partem equitum ad invadendam Italiam rapienti comes fuit Arrius Varus, strenuus bello, quam gloriam et dux Corbulo et prosperae in Armenia res addiderant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 6장1)
rapiuntur arma metu proditionis.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 10장3)
utque cumulos super et recentia caede vestigia incessere, quasi debellatum foret, pergere Cremonam et victos in deditionem accipere aut expugnare deposcunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장2)
idem audaciae per tenebras inrumpentibus et maiorem rapiendi licentiam.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 19장5)
sed Valens ne in tanto quidem discrimine infamia caruit, quo minus rapere inlicitas voluptates adulteriisque ac stupris polluere hospitum domus crederetur:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 41장3)
nec pecuniam aut frumentum providerant, et festinatio atque aviditas praepediebant, dum quae accipi poterant rapiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 50장13)
sed erant qui occultis suspicionibus incesserent, tamquam invidia et aemulatione fortunam fratris moraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장2)
fuere qui uxorem L. Vitellii Triariam incesserent, tamquam gladio militari cincta inter luctum cladisque expugnatae Tarracinae superbe saeveque egisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 77장9)
is pecuniam familiamque e principis domo quasi Cremonensem praedam rapere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장3)
quae ubi relata Civili, incensus ira universam Batavorum gentem in arma rapit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 21장6)
rapi permisere:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 22장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION